De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quatinus in pullos animalis vertier ova
  2. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  3. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  4. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  5. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  6. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  7. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  8. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  9. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  10. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  11. Principio nequeunt ullius corporis esse
  12. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  13. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  14. aere fluminibus terris terraque creatis,
  15. nec congressa modo vitalis convenientes
  16. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  17. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  18. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  19. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  20. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  21. dissoluuntur enim positurae principiorum
  22. et penitus motus vitales inpediuntur,
  23. donec materies omnis concussa per artus
  24. vitalis animae nodos a corpore solvit
  25. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  26. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  27. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  28. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  29. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  30. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  31. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  32. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  33. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  34. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  35. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  36. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  37. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  38. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  39. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  40. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  41. scire licet nullo primordia posse dolore
  42. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  43. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  44. corporibus, quorum motus novitate laborent
  45. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  46. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  47. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  48. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  49. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  50. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  51. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  52. multaque de rerum mixtura dicere callent
  53. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  54. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  55. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  56. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  57. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  58. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  59. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  60. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  61. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  62. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  63. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  64. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  65. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  66. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  67. umoris guttas mater cum terra recepit,
  68. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  69. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  70. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  71. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  72. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  73. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  74. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  75. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  76. nec sic interemit mors res ut materiai
  77. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  78. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  79. res ut convertant formas mutentque colores
  80. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  81. ut noscas referre earum primordia rerum
  82. cum quibus et quali positura contineantur
  83. et quos inter se dent motus accipiantque,
  84. neve putes aeterna penes residere potesse
  85. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  86. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  87. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  88. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  89. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  90. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  91. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  92. consimilis; verum positura discrepitant res.
  93. sic ipsis in rebus item iam materiai
  94. intervalla vias conexus pondera plagas
  95. concursus motus ordo positura figurae
  96. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  97. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  98. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  99. accedere et nova se species ostendere rerum.
  100. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  101. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  102. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  103. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  104. principio caeli clarum purumque colorem
  105. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  106. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  107. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  108. ex improviso si sint obiecta repente,
  109. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  110. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  111. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  112. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  113. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  114. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  115. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  116. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  117. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  118. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  119. infinita foris haec extra moenia mundi,
  120. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  121. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  122. Principio nobis in cunctas undique partis
  123. et latere ex utroque supra supterque per omne
  124. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  125. vociferatur, et elucet natura profundi.
  126. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  127. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  128. seminaque innumero numero summaque profunda