De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vitali ut possint consentire undique sensu.
  2. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  3. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  4. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  5. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  6. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  7. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  8. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  9. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  10. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  11. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  12. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  13. quatinus in pullos animalis vertier ova
  14. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  15. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  16. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  17. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  18. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  19. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  20. huic satis illud erit planum facere atque probare,