De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  2. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  3. aut similis totis animalibus esse putari.
  4. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  5. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  6. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  7. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  8. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  9. vitali ut possint consentire undique sensu.
  10. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  11. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  12. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  13. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  14. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  15. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  16. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  17. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  18. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  19. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  20. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  21. quatinus in pullos animalis vertier ova
  22. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  23. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  24. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  25. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  26. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  27. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  28. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  29. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  30. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  31. Principio nequeunt ullius corporis esse
  32. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  33. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  34. aere fluminibus terris terraque creatis,
  35. nec congressa modo vitalis convenientes
  36. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  37. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  38. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  39. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  40. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  41. dissoluuntur enim positurae principiorum
  42. et penitus motus vitales inpediuntur,
  43. donec materies omnis concussa per artus
  44. vitalis animae nodos a corpore solvit
  45. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  46. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  47. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  48. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  49. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  50. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  51. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  52. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  53. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  54. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  55. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  56. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  57. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  58. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  59. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  60. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  61. scire licet nullo primordia posse dolore
  62. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  63. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  64. corporibus, quorum motus novitate laborent
  65. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  66. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  67. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  68. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  69. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  70. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  71. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  72. multaque de rerum mixtura dicere callent
  73. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  74. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  75. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  76. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  77. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  78. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  79. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  80. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  81. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  82. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  83. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  84. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  85. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  86. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  87. umoris guttas mater cum terra recepit,
  88. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  89. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  90. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  91. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  92. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  93. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  94. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  95. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  96. nec sic interemit mors res ut materiai
  97. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  98. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  99. res ut convertant formas mutentque colores
  100. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  101. ut noscas referre earum primordia rerum
  102. cum quibus et quali positura contineantur
  103. et quos inter se dent motus accipiantque,
  104. neve putes aeterna penes residere potesse
  105. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  106. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  107. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  108. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  109. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  110. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  111. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  112. consimilis; verum positura discrepitant res.
  113. sic ipsis in rebus item iam materiai
  114. intervalla vias conexus pondera plagas
  115. concursus motus ordo positura figurae
  116. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  117. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  118. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  119. accedere et nova se species ostendere rerum.
  120. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  121. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  122. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  123. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  124. principio caeli clarum purumque colorem
  125. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  126. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  127. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  128. ex improviso si sint obiecta repente,
  129. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  130. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  131. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  132. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  133. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  134. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  135. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  136. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  137. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  138. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  139. infinita foris haec extra moenia mundi,
  140. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  141. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  142. Principio nobis in cunctas undique partis
  143. et latere ex utroque supra supterque per omne
  144. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  145. vociferatur, et elucet natura profundi.
  146. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  147. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  148. seminaque innumero numero summaque profunda
  149. multimodis volitent aeterno percita motu,
  150. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  151. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  152. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  153. sponte sua forte offensando semina rerum
  154. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  155. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  156. magnarum rerum fierent exordia semper,
  157. terrai maris et caeli generisque animantum.
  158. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  159. esse alios alibi congressus materiai,
  160. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  161. Praeterea cum materies est multa parata,
  162. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  163. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  164. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  165. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  166. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  167. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  168. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  169. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  170. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  171. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  172. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  173. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  174. sint genere. in primis animalibus indice mente
  175. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  176. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  177. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  178. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  179. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  180. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  181. quando quidem vitae depactus terminus alte
  182. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  183. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  184. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  185. libera continuo, dominis privata superbis,
  186. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  187. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  188. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  189. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  190. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  191. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  192. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  193. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  194. nubibus ut tenebras faciat caelique serena