De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quo iactari magis omnia materiai
  2. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  3. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  4. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  5. inmensumque patere in cunctas undique partis
  6. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  7. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  8. reddita corporibus primis per inane profundum,
  9. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  10. partim intervallis magnis confulta resultant,
  11. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  12. et quae cumque magis condenso conciliatu
  13. exiguis intervallis convecta resultant,
  14. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  15. haec validas saxi radices et fera ferri
  16. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  17. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  18. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  19. in magnis intervallis; haec aera rarum
  20. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  21. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  22. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  23. consociare etiam motus potuere recepta.
  24. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  25. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  26. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  27. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  28. multa minuta modis multis per inane videbis
  29. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  30. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  31. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  32. conciliis et discidiis exercita crebris;
  33. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  34. quale sit in magno iactari semper inani.
  35. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  36. exemplare dare et vestigia notitiai.
  37. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  38. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  39. quod tales turbae motus quoque materiai
  40. significant clandestinos caecosque subesse.
  41. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  42. commutare viam retroque repulsa reverti
  43. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  44. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  45. prima moventur enim per se primordia rerum,
  46. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  47. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  48. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  49. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  50. sic a principiis ascendit motus et exit
  51. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  52. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  53. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  54. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  55. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  56. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  57. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  58. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  59. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  60. convestire sua perfundens omnia luce,
  61. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  62. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  63. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  64. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  65. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  66. sed complexa meant inter se conque globata;
  67. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  68. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  69. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  70. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  71. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  72. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  73. debent ni mirum praecellere mobilitate
  74. et multo citius ferri quam lumina solis
  75. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  76. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  77. * * *
  78. nec persectari primordia singula quaeque,
  79. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  80. At quidam contra haec, ignari materiai,
  81. naturam non posse deum sine numine reddunt
  82. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  83. tempora mutare annorum frugesque creare
  84. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  85. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  86. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  87. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  88. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  89. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  90. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  91. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  92. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  93. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  94. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  95. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  96. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  97. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  98. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  99. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  100. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  101. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  102. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  103. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  104. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  105. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  106. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  107. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  108. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  109. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  110. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  111. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  112. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  113. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  114. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  115. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  116. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  117. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  118. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  119. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  120. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  121. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  122. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  123. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  124. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  125. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  126. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  127. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  128. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  129. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  130. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  131. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  132. incertisque locis spatio depellere paulum,
  133. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  134. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  135. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  136. nec foret offensus natus nec plaga creata
  137. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  138. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  139. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  140. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  141. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  142. avius a vera longe ratione recedit.
  143. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  144. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  145. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  146. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  147. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  148. at contra nulli de nulla parte neque ullo