De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  2. iamne vides igitur magni primordia rerum
  3. referre in quali sint ordine quaeque locata
  4. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  5. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  6. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  7. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  8. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  9. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  10. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  11. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  12. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  13. sed magni referre ea primum quantula constent,
  14. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  15. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  16. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  17. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  18. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  19. antiquis ex ordinibus permota nova re
  20. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  21. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  22. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  23. * * *
  24. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  25. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  26. mollia mortali consistere corpore creta.
  27. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  28. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  29. aut similis totis animalibus esse putari.
  30. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  31. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  32. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  33. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  34. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  35. vitali ut possint consentire undique sensu.
  36. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  37. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  38. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  39. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  40. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  41. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  42. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  43. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  44. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  45. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  46. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  47. quatinus in pullos animalis vertier ova
  48. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  49. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  50. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  51. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  52. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  53. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  54. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  55. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  56. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  57. Principio nequeunt ullius corporis esse
  58. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  59. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  60. aere fluminibus terris terraque creatis,
  61. nec congressa modo vitalis convenientes
  62. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  63. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  64. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  65. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  66. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  67. dissoluuntur enim positurae principiorum
  68. et penitus motus vitales inpediuntur,
  69. donec materies omnis concussa per artus
  70. vitalis animae nodos a corpore solvit
  71. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  72. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  73. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  74. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  75. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  76. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  77. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  78. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  79. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  80. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  81. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  82. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  83. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  84. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  85. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  86. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  87. scire licet nullo primordia posse dolore
  88. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  89. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  90. corporibus, quorum motus novitate laborent
  91. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  92. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  93. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  94. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  95. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  96. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  97. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  98. multaque de rerum mixtura dicere callent
  99. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  100. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  101. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  102. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  103. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  104. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  105. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  106. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  107. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  108. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  109. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  110. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  111. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  112. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  113. umoris guttas mater cum terra recepit,
  114. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  115. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  116. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  117. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  118. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  119. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  120. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  121. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  122. nec sic interemit mors res ut materiai
  123. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  124. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  125. res ut convertant formas mutentque colores
  126. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  127. ut noscas referre earum primordia rerum
  128. cum quibus et quali positura contineantur
  129. et quos inter se dent motus accipiantque,
  130. neve putes aeterna penes residere potesse
  131. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  132. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  133. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  134. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  135. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  136. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  137. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  138. consimilis; verum positura discrepitant res.
  139. sic ipsis in rebus item iam materiai
  140. intervalla vias conexus pondera plagas
  141. concursus motus ordo positura figurae
  142. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  143. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  144. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  145. accedere et nova se species ostendere rerum.
  146. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  147. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  148. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,