De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  2. et quo iactari magis omnia materiai
  3. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  4. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  5. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  6. inmensumque patere in cunctas undique partis
  7. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  8. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  9. reddita corporibus primis per inane profundum,
  10. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  11. partim intervallis magnis confulta resultant,
  12. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  13. et quae cumque magis condenso conciliatu
  14. exiguis intervallis convecta resultant,
  15. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  16. haec validas saxi radices et fera ferri
  17. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  18. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  19. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  20. in magnis intervallis; haec aera rarum
  21. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  22. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  23. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  24. consociare etiam motus potuere recepta.
  25. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  26. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  27. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  28. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  29. multa minuta modis multis per inane videbis
  30. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  31. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  32. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  33. conciliis et discidiis exercita crebris;
  34. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  35. quale sit in magno iactari semper inani.
  36. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  37. exemplare dare et vestigia notitiai.
  38. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  39. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  40. quod tales turbae motus quoque materiai
  41. significant clandestinos caecosque subesse.
  42. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  43. commutare viam retroque repulsa reverti
  44. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  45. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  46. prima moventur enim per se primordia rerum,
  47. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  48. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  49. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  50. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  51. sic a principiis ascendit motus et exit
  52. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  53. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  54. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  55. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  56. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  57. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  58. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  59. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  60. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  61. convestire sua perfundens omnia luce,
  62. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  63. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  64. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  65. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  66. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  67. sed complexa meant inter se conque globata;
  68. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  69. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  70. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  71. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  72. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  73. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  74. debent ni mirum praecellere mobilitate
  75. et multo citius ferri quam lumina solis
  76. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  77. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  78. * * *
  79. nec persectari primordia singula quaeque,
  80. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  81. At quidam contra haec, ignari materiai,
  82. naturam non posse deum sine numine reddunt
  83. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  84. tempora mutare annorum frugesque creare
  85. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  86. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  87. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  88. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  89. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  90. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  91. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  92. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  93. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  94. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  95. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  96. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  97. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  98. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  99. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  100. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  101. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  102. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  103. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  104. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  105. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  106. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  107. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  108. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  109. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  110. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  111. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  112. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  113. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  114. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  115. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  116. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  117. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  118. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  119. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  120. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  121. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  122. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  123. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  124. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  125. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  126. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  127. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  128. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  129. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  130. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  131. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  132. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  133. incertisque locis spatio depellere paulum,
  134. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  135. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  136. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  137. nec foret offensus natus nec plaga creata
  138. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  139. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  140. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  141. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  142. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  143. avius a vera longe ratione recedit.
  144. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  145. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  146. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  147. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  148. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  149. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  150. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  151. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  152. omnia qua propter debent per inane quietum
  153. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  154. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  155. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  156. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  157. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  158. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  159. obliquos videamur et id res vera refutet.
  160. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  161. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  162. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  163. sed nihil omnino recta regione viai
  164. declinare quis est qui possit cernere sese?
  165. Denique si semper motu conectitur omnis
  166. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  167. nec declinando faciunt primordia motus
  168. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  169. ex infinito ne causam causa sequatur,
  170. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  171. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  172. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  173. declinamus item motus nec tempore certo
  174. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  175. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  176. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  177. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  178. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  179. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  180. omnis enim totum per corpus materiai
  181. copia conciri debet, concita per artus
  182. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  183. ut videas initum motus a corde creari
  184. ex animique voluntate id procedere primum,
  185. inde dari porro per totum corpus et artus.
  186. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  187. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  188. nam tum materiem totius corporis omnem
  189. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  190. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  191. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  192. pellat et invitos cogat procedere saepe
  193. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  194. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  195. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  196. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  197. et proiecta refrenatur retroque residit.
  198. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  199. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  200. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  201. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  202. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  203. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  204. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  205. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  206. id facit exiguum clinamen principiorum
  207. nec regione loci certa nec tempore certo.
  208. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  209. copia nec porro maioribus intervallis;
  210. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  211. qua propter quo nunc in motu principiorum
  212. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  213. et post haec semper simili ratione ferentur,
  214. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  215. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  216. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  217. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  218. nam neque quo possit genus ullum materiai
  219. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  220. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  221. naturam rerum mutare et vertere motus.
  222. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  223. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  224. summa tamen summa videatur stare quiete,
  225. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  226. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  227. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  228. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  229. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  230. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  231. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  232. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  233. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  234. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  235. omnia quae nobis longe confusa videntur
  236. et velut in viridi candor consistere colli.
  237. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  238. camporum complent belli simulacra cientes,
  239. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  240. aere renidescit tellus supterque virum vi
  241. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  242. icti reiectant voces ad sidera mundi
  243. et circum volitant equites mediosque repente
  244. tramittunt valido quatientes impete campos;
  245. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  246. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  247. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  248. qualia sint et quam longe distantia formis,
  249. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  250. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  251. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  252. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  253. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  254. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  255. esse pari filo similique adfecta figura.
  256. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  257. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  258. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  259. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  260. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  261. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  262. invenies tamen inter se differre figuris.
  263. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  264. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  265. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  266. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  267. turicremas propter mactatus concidit aras
  268. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  269. at mater viridis saltus orbata peragrans
  270. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  271. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  272. conspicere amissum fetum, completque querellis
  273. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  274. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  275. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  276. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  277. oblectare animum subitamque avertere curam,
  278. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  279. derivare queunt animum curaque levare;
  280. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  281. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  282. cornigeras norunt matres agnique petulci
  283. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  284. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  285. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  286. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  287. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  288. concharumque genus parili ratione videmus
  289. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  290. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  291. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  292. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  293. unius ad certam formam primordia rerum,
  294. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  295. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  296. quare fulmineus multo penetralior ignis
  297. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  298. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  299. subtilem magis e parvis constare figuris
  300. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  301. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  302. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  303. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  304. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  305. et quamvis subito per colum vina videmus