De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  2. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  3. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  4. non alia longe ratione atque arida ligna
  5. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  6. iamne vides igitur magni primordia rerum
  7. referre in quali sint ordine quaeque locata
  8. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  9. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  10. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  11. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  12. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  13. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  14. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  15. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  16. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  17. sed magni referre ea primum quantula constent,
  18. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  19. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  20. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  21. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  22. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  23. antiquis ex ordinibus permota nova re
  24. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  25. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  26. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  27. * * *
  28. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  29. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  30. mollia mortali consistere corpore creta.
  31. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  32. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  33. aut similis totis animalibus esse putari.
  34. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  35. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  36. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  37. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  38. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  39. vitali ut possint consentire undique sensu.
  40. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  41. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  42. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  43. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  44. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  45. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  46. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  47. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  48. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  49. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  50. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  51. quatinus in pullos animalis vertier ova
  52. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  53. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  54. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  55. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  56. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  57. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  58. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  59. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  60. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  61. Principio nequeunt ullius corporis esse
  62. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  63. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  64. aere fluminibus terris terraque creatis,
  65. nec congressa modo vitalis convenientes
  66. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  67. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  68. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  69. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  70. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  71. dissoluuntur enim positurae principiorum
  72. et penitus motus vitales inpediuntur,
  73. donec materies omnis concussa per artus
  74. vitalis animae nodos a corpore solvit
  75. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  76. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  77. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  78. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  79. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  80. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  81. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  82. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  83. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  84. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  85. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  86. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  87. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  88. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  89. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  90. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  91. scire licet nullo primordia posse dolore
  92. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  93. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  94. corporibus, quorum motus novitate laborent
  95. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  96. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  97. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  98. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  99. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  100. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  101. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  102. multaque de rerum mixtura dicere callent
  103. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  104. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  105. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  106. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  107. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  108. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  109. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  110. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  111. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  112. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  113. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  114. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  115. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  116. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  117. umoris guttas mater cum terra recepit,
  118. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta