De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  2. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  3. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  4. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  5. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  6. non alia longe ratione atque arida ligna
  7. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  8. iamne vides igitur magni primordia rerum
  9. referre in quali sint ordine quaeque locata
  10. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  11. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  12. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  13. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  14. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  15. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  16. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  17. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  18. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  19. sed magni referre ea primum quantula constent,
  20. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,