De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  2. Praeterea si nulla coloris principiis est
  3. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  4. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  5. propterea magni quod refert, semina quaeque
  6. cum quibus et quali positura contineantur
  7. et quos inter se dent motus accipiantque,
  8. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  9. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  10. marmoreo fieri possint candore repente,
  11. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  12. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  13. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  14. materies ubi permixta est illius et ordo
  15. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  16. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  17. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  18. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  19. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  20. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  21. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  22. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  23. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  24. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  25. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  26. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  27. aut alio in quovis uno puroque nitore
  28. dissimiles longe inter se variosque colores.
  29. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  30. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  31. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  32. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  33. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  34. principiis rerum non numquam causa colores,
  35. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  36. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  37. quippe etenim multo proclivius exorientur
  38. candida de nullo quam nigro nata colore
  39. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  40. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  41. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  42. scire licet quam sint nullo velata colore;
  43. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  44. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  45. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  46. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  47. quae sita cervices circum collumque coronat;
  48. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  49. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  50. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  51. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  52. consimili mutat ratione obversa colores;
  53. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  54. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  55. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  56. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  57. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  58. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  59. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  60. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  61. sed variis formis variantes edere tactus.
  62. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  63. est natura coloris et omnia principiorum
  64. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  65. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  66. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  67. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  68. ex albis album pinnis iactare colorem
  69. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  70. aut alio quovis uno varioque colore.
  71. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  72. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  73. evanescere paulatim stinguique colorem;
  74. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  75. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  76. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  77. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  78. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  79. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  80. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  81. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  82. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  83. scire licet quaedam tam constare orba colore
  84. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  85. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  86. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  87. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  88. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  89. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  90. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  91. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  92. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  93. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  94. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  95. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  96. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  97. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  98. concoctosque suo contractans perdere viro,
  99. propter eandem rem debent primordia rerum
  100. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  101. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  102. nec simili ratione saporem denique quemquam
  103. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  104. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  105. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  106. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  107. inmortalia si volumus subiungere rebus
  108. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  109. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  110. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  111. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  112. principiis constare. neque id manufesta refutant
  113. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  114. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  115. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  116. quippe videre licet vivos existere vermes
  117. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  118. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  119. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  120. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  121. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  122. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  123. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  124. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  125. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  126. non alia longe ratione atque arida ligna
  127. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  128. iamne vides igitur magni primordia rerum
  129. referre in quali sint ordine quaeque locata
  130. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  131. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  132. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  133. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  134. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  135. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  136. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  137. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  138. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  139. sed magni referre ea primum quantula constent,
  140. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  141. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  142. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  143. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  144. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  145. antiquis ex ordinibus permota nova re
  146. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  147. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  148. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  149. * * *
  150. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  151. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  152. mollia mortali consistere corpore creta.
  153. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  154. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  155. aut similis totis animalibus esse putari.
  156. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  157. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  158. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  159. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  160. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  161. vitali ut possint consentire undique sensu.
  162. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  163. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  164. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  165. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  166. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  167. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  168. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  169. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  170. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  171. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  172. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  173. quatinus in pullos animalis vertier ova
  174. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  175. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  176. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  177. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  178. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  179. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  180. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  181. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  182. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  183. Principio nequeunt ullius corporis esse
  184. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  185. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  186. aere fluminibus terris terraque creatis,
  187. nec congressa modo vitalis convenientes
  188. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  189. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  190. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  191. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  192. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  193. dissoluuntur enim positurae principiorum
  194. et penitus motus vitales inpediuntur,
  195. donec materies omnis concussa per artus
  196. vitalis animae nodos a corpore solvit
  197. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  198. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  199. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  200. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  201. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  202. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  203. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  204. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  205. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  206. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  207. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  208. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  209. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  210. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  211. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  212. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  213. scire licet nullo primordia posse dolore
  214. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  215. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  216. corporibus, quorum motus novitate laborent
  217. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  218. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  219. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  220. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  221. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  222. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  223. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  224. multaque de rerum mixtura dicere callent
  225. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  226. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  227. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  228. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  229. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  230. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  231. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  232. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  233. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  234. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  235. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  236. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  237. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  238. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  239. umoris guttas mater cum terra recepit,
  240. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  241. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  242. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  243. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  244. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  245. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  246. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  247. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  248. nec sic interemit mors res ut materiai
  249. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  250. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  251. res ut convertant formas mutentque colores
  252. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  253. ut noscas referre earum primordia rerum
  254. cum quibus et quali positura contineantur
  255. et quos inter se dent motus accipiantque,
  256. neve putes aeterna penes residere potesse
  257. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  258. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  259. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  260. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  261. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  262. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  263. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  264. consimilis; verum positura discrepitant res.
  265. sic ipsis in rebus item iam materiai
  266. intervalla vias conexus pondera plagas
  267. concursus motus ordo positura figurae
  268. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  269. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  270. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  271. accedere et nova se species ostendere rerum.
  272. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  273. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  274. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  275. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  276. principio caeli clarum purumque colorem
  277. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  278. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  279. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  280. ex improviso si sint obiecta repente,
  281. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  282. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  283. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  284. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  285. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  286. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  287. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  288. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  289. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  290. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  291. infinita foris haec extra moenia mundi,
  292. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  293. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  294. Principio nobis in cunctas undique partis
  295. et latere ex utroque supra supterque per omne
  296. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  297. vociferatur, et elucet natura profundi.
  298. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  299. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  300. seminaque innumero numero summaque profunda
  301. multimodis volitent aeterno percita motu,
  302. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  303. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  304. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  305. sponte sua forte offensando semina rerum
  306. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  307. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  308. magnarum rerum fierent exordia semper,
  309. terrai maris et caeli generisque animantum.
  310. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  311. esse alios alibi congressus materiai,
  312. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  313. Praeterea cum materies est multa parata,
  314. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  315. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  316. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  317. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  318. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  319. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  320. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  321. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  322. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  323. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  324. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  325. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  326. sint genere. in primis animalibus indice mente
  327. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  328. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  329. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  330. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  331. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  332. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  333. quando quidem vitae depactus terminus alte
  334. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  335. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  336. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  337. libera continuo, dominis privata superbis,
  338. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  339. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  340. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  341. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  342. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  343. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  344. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  345. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  346. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  347. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  348. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  349. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  350. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  351. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  352. primigenum maris et terrae solisque coortum
  353. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  354. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  355. unde mare et terrae possent augescere et unde
  356. appareret spatium caeli domus altaque tecta