De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  2. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  3. inmortalia si volumus subiungere rebus
  4. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  5. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  6. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  7. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  8. principiis constare. neque id manufesta refutant
  9. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  10. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  11. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  12. quippe videre licet vivos existere vermes
  13. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  14. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  15. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  16. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  17. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  18. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  19. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  20. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  21. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  22. non alia longe ratione atque arida ligna
  23. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  24. iamne vides igitur magni primordia rerum
  25. referre in quali sint ordine quaeque locata
  26. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  27. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  28. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  29. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  30. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  31. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  32. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  33. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  34. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  35. sed magni referre ea primum quantula constent,
  36. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  37. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  38. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  39. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  40. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  41. antiquis ex ordinibus permota nova re
  42. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  43. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  44. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  45. * * *
  46. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  47. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  48. mollia mortali consistere corpore creta.
  49. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  50. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  51. aut similis totis animalibus esse putari.
  52. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  53. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  54. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  55. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  56. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  57. vitali ut possint consentire undique sensu.
  58. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  59. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  60. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  61. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  62. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  63. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  64. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  65. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  66. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  67. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  68. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  69. quatinus in pullos animalis vertier ova
  70. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  71. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  72. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  73. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  74. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  75. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  76. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  77. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  78. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  79. Principio nequeunt ullius corporis esse
  80. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  81. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  82. aere fluminibus terris terraque creatis,
  83. nec congressa modo vitalis convenientes
  84. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  85. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  86. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  87. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  88. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  89. dissoluuntur enim positurae principiorum
  90. et penitus motus vitales inpediuntur,
  91. donec materies omnis concussa per artus
  92. vitalis animae nodos a corpore solvit
  93. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  94. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  95. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  96. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  97. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  98. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  99. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  100. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  101. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  102. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  103. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  104. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  105. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  106. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  107. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  108. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  109. scire licet nullo primordia posse dolore
  110. temptari nullamque voluptatem capere ex se;