De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  2. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  3. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  4. ex albis album pinnis iactare colorem
  5. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  6. aut alio quovis uno varioque colore.
  7. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  8. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  9. evanescere paulatim stinguique colorem;
  10. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  11. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  12. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  13. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  14. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  15. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  16. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  17. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  18. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  19. scire licet quaedam tam constare orba colore
  20. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,