De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  2. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  3. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  4. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  5. sed variis formis variantes edere tactus.
  6. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  7. est natura coloris et omnia principiorum
  8. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  9. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  10. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  11. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  12. ex albis album pinnis iactare colorem
  13. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  14. aut alio quovis uno varioque colore.
  15. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  16. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  17. evanescere paulatim stinguique colorem;
  18. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  19. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  20. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  21. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  22. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  23. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  24. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  25. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  26. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  27. scire licet quaedam tam constare orba colore
  28. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  29. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  30. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  31. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  32. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  33. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  34. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  35. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  36. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  37. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  38. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  39. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  40. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  41. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  42. concoctosque suo contractans perdere viro,
  43. propter eandem rem debent primordia rerum
  44. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  45. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  46. nec simili ratione saporem denique quemquam
  47. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  48. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  49. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  50. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  51. inmortalia si volumus subiungere rebus
  52. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  53. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  54. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  55. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  56. principiis constare. neque id manufesta refutant
  57. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  58. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  59. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  60. quippe videre licet vivos existere vermes
  61. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  62. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  63. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  64. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  65. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  66. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  67. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  68. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  69. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  70. non alia longe ratione atque arida ligna
  71. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  72. iamne vides igitur magni primordia rerum
  73. referre in quali sint ordine quaeque locata
  74. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  75. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  76. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  77. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  78. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  79. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  80. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  81. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  82. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  83. sed magni referre ea primum quantula constent,
  84. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  85. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  86. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  87. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  88. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  89. antiquis ex ordinibus permota nova re
  90. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  91. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  92. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  93. * * *
  94. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  95. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  96. mollia mortali consistere corpore creta.
  97. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  98. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  99. aut similis totis animalibus esse putari.
  100. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  101. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  102. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  103. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  104. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  105. vitali ut possint consentire undique sensu.
  106. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  107. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  108. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  109. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  110. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  111. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  112. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  113. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  114. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  115. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  116. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  117. quatinus in pullos animalis vertier ova
  118. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  119. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  120. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  121. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  122. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  123. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  124. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  125. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  126. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  127. Principio nequeunt ullius corporis esse
  128. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  129. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  130. aere fluminibus terris terraque creatis,
  131. nec congressa modo vitalis convenientes
  132. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  133. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  134. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  135. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  136. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  137. dissoluuntur enim positurae principiorum
  138. et penitus motus vitales inpediuntur,
  139. donec materies omnis concussa per artus
  140. vitalis animae nodos a corpore solvit
  141. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  142. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  143. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  144. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  145. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  146. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  147. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  148. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  149. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  150. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  151. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  152. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  153. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  154. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  155. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  156. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  157. scire licet nullo primordia posse dolore
  158. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  159. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  160. corporibus, quorum motus novitate laborent
  161. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  162. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  163. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  164. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  165. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  166. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  167. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  168. multaque de rerum mixtura dicere callent
  169. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  170. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  171. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  172. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  173. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  174. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  175. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  176. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  177. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  178. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  179. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  180. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  181. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  182. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  183. umoris guttas mater cum terra recepit,
  184. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  185. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  186. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  187. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  188. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  189. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  190. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  191. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  192. nec sic interemit mors res ut materiai
  193. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  194. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  195. res ut convertant formas mutentque colores
  196. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  197. ut noscas referre earum primordia rerum
  198. cum quibus et quali positura contineantur
  199. et quos inter se dent motus accipiantque,
  200. neve putes aeterna penes residere potesse
  201. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  202. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  203. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  204. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  205. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  206. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  207. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  208. consimilis; verum positura discrepitant res.
  209. sic ipsis in rebus item iam materiai
  210. intervalla vias conexus pondera plagas
  211. concursus motus ordo positura figurae
  212. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  213. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  214. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  215. accedere et nova se species ostendere rerum.
  216. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  217. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  218. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  219. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  220. principio caeli clarum purumque colorem
  221. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  222. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  223. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  224. ex improviso si sint obiecta repente,
  225. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  226. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  227. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  228. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  229. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  230. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  231. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  232. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  233. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  234. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  235. infinita foris haec extra moenia mundi,
  236. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  237. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  238. Principio nobis in cunctas undique partis
  239. et latere ex utroque supra supterque per omne
  240. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  241. vociferatur, et elucet natura profundi.
  242. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  243. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  244. seminaque innumero numero summaque profunda
  245. multimodis volitent aeterno percita motu,
  246. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  247. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  248. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  249. sponte sua forte offensando semina rerum
  250. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  251. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  252. magnarum rerum fierent exordia semper,
  253. terrai maris et caeli generisque animantum.
  254. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  255. esse alios alibi congressus materiai,
  256. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  257. Praeterea cum materies est multa parata,
  258. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  259. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  260. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  261. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  262. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  263. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  264. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  265. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  266. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  267. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  268. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  269. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  270. sint genere. in primis animalibus indice mente
  271. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  272. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  273. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  274. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  275. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  276. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  277. quando quidem vitae depactus terminus alte
  278. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  279. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  280. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  281. libera continuo, dominis privata superbis,
  282. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  283. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  284. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  285. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  286. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  287. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  288. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  289. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  290. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  291. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  292. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  293. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  294. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  295. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  296. primigenum maris et terrae solisque coortum
  297. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  298. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  299. unde mare et terrae possent augescere et unde
  300. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  301. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  302. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  303. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  304. umor ad umorem, terreno corpore terra
  305. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  306. donique ad extremum crescendi perfica finem
  307. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  308. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  309. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  310. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  311. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  312. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  313. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  314. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  315. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  316. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  317. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  318. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  319. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  320. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  321. inde minutatim vires et robur adultum
  322. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.