De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cessandoque novos rerum progignere motus,
  2. avius a vera longe ratione vagaris.
  3. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  4. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  5. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  6. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  7. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  8. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  9. et quo iactari magis omnia materiai
  10. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  11. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  12. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  13. inmensumque patere in cunctas undique partis
  14. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  15. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  16. reddita corporibus primis per inane profundum,
  17. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  18. partim intervallis magnis confulta resultant,
  19. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  20. et quae cumque magis condenso conciliatu
  21. exiguis intervallis convecta resultant,
  22. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  23. haec validas saxi radices et fera ferri
  24. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  25. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  26. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  27. in magnis intervallis; haec aera rarum
  28. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  29. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  30. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  31. consociare etiam motus potuere recepta.
  32. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  33. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  34. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  35. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  36. multa minuta modis multis per inane videbis
  37. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  38. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  39. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  40. conciliis et discidiis exercita crebris;
  41. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  42. quale sit in magno iactari semper inani.
  43. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  44. exemplare dare et vestigia notitiai.
  45. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  46. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  47. quod tales turbae motus quoque materiai
  48. significant clandestinos caecosque subesse.
  49. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  50. commutare viam retroque repulsa reverti
  51. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  52. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  53. prima moventur enim per se primordia rerum,
  54. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  55. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  56. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  57. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  58. sic a principiis ascendit motus et exit
  59. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  60. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  61. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  62. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  63. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  64. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  65. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  66. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  67. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  68. convestire sua perfundens omnia luce,
  69. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  70. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  71. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  72. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  73. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  74. sed complexa meant inter se conque globata;
  75. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  76. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  77. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  78. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  79. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  80. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  81. debent ni mirum praecellere mobilitate
  82. et multo citius ferri quam lumina solis
  83. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  84. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  85. * * *
  86. nec persectari primordia singula quaeque,
  87. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  88. At quidam contra haec, ignari materiai,
  89. naturam non posse deum sine numine reddunt
  90. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  91. tempora mutare annorum frugesque creare
  92. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  93. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  94. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  95. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  96. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  97. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  98. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  99. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  100. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  101. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  102. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  103. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  104. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  105. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  106. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  107. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  108. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  109. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  110. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  111. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  112. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  113. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  114. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  115. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  116. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  117. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  118. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  119. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  120. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  121. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  122. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  123. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  124. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  125. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  126. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  127. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  128. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  129. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  130. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  131. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  132. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  133. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  134. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  135. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  136. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.