De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. edita doctrina sapientum templa serena,
  2. despicere unde queas alios passimque videre
  3. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  4. certare ingenio, contendere nobilitate,
  5. noctes atque dies niti praestante labore
  6. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  7. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  8. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  9. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  10. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  11. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  12. iucundo sensu cura semota metuque?
  13. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  14. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  15. delicias quoque uti multas substernere possint
  16. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  17. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  18. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  19. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  20. nec domus argento fulget auroque renidet
  21. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  22. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  23. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  24. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  25. praesertim cum tempestas adridet et anni
  26. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  27. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  28. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  29. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  30. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  31. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  32. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  33. si non forte tuas legiones per loca campi
  34. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  35. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  36. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  37. his tibi tum rebus timefactae religiones
  38. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  39. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  40. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  41. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  42. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  43. audacterque inter reges rerumque potentis
  44. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  45. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  46. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  47. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  48. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  49. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  50. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  51. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  52. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  53. non radii solis neque lucida tela diei
  54. discutiant, sed naturae species ratioque.
  55. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  56. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  57. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  58. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  59. expediam: tu te dictis praebere memento.
  60. nam certe non inter se stipata cohaeret
  61. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  62. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  63. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  64. cum tamen incolumis videatur summa manere
  65. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  66. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  67. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  68. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  69. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  70. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  71. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  72. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  73. Si cessare putas rerum primordia posse
  74. cessandoque novos rerum progignere motus,
  75. avius a vera longe ratione vagaris.