De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  2. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  3. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  4. scire licet quam sint nullo velata colore;
  5. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  6. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  7. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  8. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  9. quae sita cervices circum collumque coronat;
  10. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  11. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  12. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  13. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  14. consimili mutat ratione obversa colores;
  15. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  16. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  17. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  18. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  19. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  20. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  21. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  22. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  23. sed variis formis variantes edere tactus.
  24. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  25. est natura coloris et omnia principiorum
  26. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  27. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  28. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  29. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  30. ex albis album pinnis iactare colorem
  31. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  32. aut alio quovis uno varioque colore.
  33. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  34. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  35. evanescere paulatim stinguique colorem;
  36. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  37. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  38. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  39. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  40. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  41. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  42. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  43. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  44. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  45. scire licet quaedam tam constare orba colore
  46. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  47. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  48. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  49. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  50. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  51. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  52. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  53. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  54. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  55. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  56. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  57. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  58. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  59. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  60. concoctosque suo contractans perdere viro,
  61. propter eandem rem debent primordia rerum
  62. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  63. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  64. nec simili ratione saporem denique quemquam
  65. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  66. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  67. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  68. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  69. inmortalia si volumus subiungere rebus
  70. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  71. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  72. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  73. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  74. principiis constare. neque id manufesta refutant
  75. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  76. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  77. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  78. quippe videre licet vivos existere vermes
  79. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  80. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  81. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  82. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  83. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  84. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  85. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  86. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  87. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  88. non alia longe ratione atque arida ligna
  89. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  90. iamne vides igitur magni primordia rerum
  91. referre in quali sint ordine quaeque locata
  92. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  93. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  94. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  95. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  96. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  97. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  98. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  99. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  100. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  101. sed magni referre ea primum quantula constent,
  102. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  103. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  104. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  105. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  106. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  107. antiquis ex ordinibus permota nova re
  108. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  109. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  110. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  111. * * *
  112. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  113. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  114. mollia mortali consistere corpore creta.
  115. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  116. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  117. aut similis totis animalibus esse putari.
  118. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  119. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  120. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  121. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  122. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  123. vitali ut possint consentire undique sensu.
  124. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  125. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  126. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  127. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  128. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  129. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  130. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  131. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  132. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  133. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  134. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  135. quatinus in pullos animalis vertier ova
  136. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  137. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  138. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  139. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  140. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  141. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  142. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  143. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  144. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  145. Principio nequeunt ullius corporis esse
  146. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  147. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  148. aere fluminibus terris terraque creatis,
  149. nec congressa modo vitalis convenientes
  150. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  151. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  152. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  153. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  154. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  155. dissoluuntur enim positurae principiorum
  156. et penitus motus vitales inpediuntur,
  157. donec materies omnis concussa per artus
  158. vitalis animae nodos a corpore solvit
  159. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  160. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  161. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  162. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  163. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  164. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  165. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  166. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  167. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  168. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  169. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  170. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  171. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  172. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  173. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  174. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,