De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  2. principiis rerum non numquam causa colores,
  3. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  4. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  5. quippe etenim multo proclivius exorientur
  6. candida de nullo quam nigro nata colore
  7. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  8. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  9. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  10. scire licet quam sint nullo velata colore;
  11. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  12. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  13. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  14. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  15. quae sita cervices circum collumque coronat;
  16. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  17. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  18. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  19. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  20. consimili mutat ratione obversa colores;
  21. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  22. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  23. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  24. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  25. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  26. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  27. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  28. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  29. sed variis formis variantes edere tactus.
  30. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  31. est natura coloris et omnia principiorum
  32. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  33. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  34. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  35. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  36. ex albis album pinnis iactare colorem
  37. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  38. aut alio quovis uno varioque colore.
  39. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  40. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  41. evanescere paulatim stinguique colorem;
  42. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  43. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  44. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  45. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  46. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  47. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  48. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  49. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  50. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  51. scire licet quaedam tam constare orba colore
  52. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  53. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  54. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  55. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  56. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  57. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  58. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  59. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  60. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  61. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  62. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  63. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  64. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  65. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  66. concoctosque suo contractans perdere viro,
  67. propter eandem rem debent primordia rerum
  68. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  69. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  70. nec simili ratione saporem denique quemquam
  71. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  72. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  73. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  74. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  75. inmortalia si volumus subiungere rebus
  76. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  77. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  78. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  79. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  80. principiis constare. neque id manufesta refutant
  81. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  82. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  83. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  84. quippe videre licet vivos existere vermes
  85. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  86. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  87. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  88. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  89. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  90. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  91. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  92. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  93. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  94. non alia longe ratione atque arida ligna
  95. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  96. iamne vides igitur magni primordia rerum
  97. referre in quali sint ordine quaeque locata
  98. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  99. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  100. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  101. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  102. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  103. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  104. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  105. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  106. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  107. sed magni referre ea primum quantula constent,
  108. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  109. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  110. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  111. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  112. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  113. antiquis ex ordinibus permota nova re
  114. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  115. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  116. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  117. * * *
  118. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  119. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  120. mollia mortali consistere corpore creta.
  121. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  122. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  123. aut similis totis animalibus esse putari.
  124. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  125. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  126. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  127. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  128. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  129. vitali ut possint consentire undique sensu.
  130. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  131. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  132. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  133. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  134. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  135. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  136. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  137. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  138. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  139. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  140. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  141. quatinus in pullos animalis vertier ova
  142. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  143. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  144. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  145. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  146. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  147. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  148. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  149. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  150. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  151. Principio nequeunt ullius corporis esse
  152. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  153. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  154. aere fluminibus terris terraque creatis,
  155. nec congressa modo vitalis convenientes
  156. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  157. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  158. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  159. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  160. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  161. dissoluuntur enim positurae principiorum
  162. et penitus motus vitales inpediuntur,
  163. donec materies omnis concussa per artus
  164. vitalis animae nodos a corpore solvit
  165. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  166. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  167. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  168. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  169. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  170. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  171. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  172. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  173. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  174. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  175. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  176. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  177. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  178. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  179. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  180. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  181. scire licet nullo primordia posse dolore
  182. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  183. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  184. corporibus, quorum motus novitate laborent
  185. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  186. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  187. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  188. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  189. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  190. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  191. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  192. multaque de rerum mixtura dicere callent
  193. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  194. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  195. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  196. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  197. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  198. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  199. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  200. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  201. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  202. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  203. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  204. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  205. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  206. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  207. umoris guttas mater cum terra recepit,
  208. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  209. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  210. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  211. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  212. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  213. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  214. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  215. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  216. nec sic interemit mors res ut materiai
  217. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  218. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  219. res ut convertant formas mutentque colores
  220. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  221. ut noscas referre earum primordia rerum
  222. cum quibus et quali positura contineantur
  223. et quos inter se dent motus accipiantque,
  224. neve putes aeterna penes residere potesse
  225. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  226. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  227. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  228. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  229. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  230. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  231. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  232. consimilis; verum positura discrepitant res.
  233. sic ipsis in rebus item iam materiai
  234. intervalla vias conexus pondera plagas
  235. concursus motus ordo positura figurae
  236. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  237. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  238. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  239. accedere et nova se species ostendere rerum.
  240. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  241. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  242. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  243. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  244. principio caeli clarum purumque colorem
  245. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  246. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  247. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  248. ex improviso si sint obiecta repente,
  249. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  250. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  251. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  252. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  253. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  254. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  255. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  256. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  257. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  258. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  259. infinita foris haec extra moenia mundi,
  260. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  261. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  262. Principio nobis in cunctas undique partis
  263. et latere ex utroque supra supterque per omne
  264. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  265. vociferatur, et elucet natura profundi.
  266. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  267. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  268. seminaque innumero numero summaque profunda
  269. multimodis volitent aeterno percita motu,
  270. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  271. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  272. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  273. sponte sua forte offensando semina rerum
  274. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  275. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  276. magnarum rerum fierent exordia semper,
  277. terrai maris et caeli generisque animantum.
  278. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  279. esse alios alibi congressus materiai,
  280. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  281. Praeterea cum materies est multa parata,
  282. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  283. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  284. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  285. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  286. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  287. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  288. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  289. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  290. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  291. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  292. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  293. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  294. sint genere. in primis animalibus indice mente
  295. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  296. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  297. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  298. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  299. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  300. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  301. quando quidem vitae depactus terminus alte
  302. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  303. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  304. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  305. libera continuo, dominis privata superbis,
  306. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  307. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  308. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  309. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  310. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  311. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  312. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  313. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  314. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  315. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  316. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  317. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  318. praeterit exanimatque indignos inque merentes?