De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  2. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  3. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  4. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  5. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  6. principiis rerum non numquam causa colores,
  7. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  8. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  9. quippe etenim multo proclivius exorientur
  10. candida de nullo quam nigro nata colore
  11. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  12. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  13. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  14. scire licet quam sint nullo velata colore;
  15. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  16. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  17. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  18. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  19. quae sita cervices circum collumque coronat;
  20. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  21. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  22. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  23. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  24. consimili mutat ratione obversa colores;
  25. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  26. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  27. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  28. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  29. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  30. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  31. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  32. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  33. sed variis formis variantes edere tactus.
  34. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  35. est natura coloris et omnia principiorum
  36. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  37. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  38. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  39. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  40. ex albis album pinnis iactare colorem
  41. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  42. aut alio quovis uno varioque colore.
  43. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  44. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  45. evanescere paulatim stinguique colorem;
  46. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  47. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  48. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  49. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  50. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  51. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  52. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  53. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  54. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  55. scire licet quaedam tam constare orba colore
  56. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  57. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  58. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  59. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  60. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  61. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  62. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  63. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  64. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  65. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  66. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  67. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  68. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  69. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  70. concoctosque suo contractans perdere viro,
  71. propter eandem rem debent primordia rerum
  72. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  73. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  74. nec simili ratione saporem denique quemquam
  75. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  76. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  77. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  78. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  79. inmortalia si volumus subiungere rebus
  80. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  81. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  82. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  83. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  84. principiis constare. neque id manufesta refutant
  85. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  86. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  87. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  88. quippe videre licet vivos existere vermes
  89. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  90. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  91. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  92. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  93. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  94. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  95. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  96. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  97. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  98. non alia longe ratione atque arida ligna
  99. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  100. iamne vides igitur magni primordia rerum
  101. referre in quali sint ordine quaeque locata
  102. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  103. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  104. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  105. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  106. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  107. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  108. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  109. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  110. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  111. sed magni referre ea primum quantula constent,
  112. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  113. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  114. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  115. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  116. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  117. antiquis ex ordinibus permota nova re
  118. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  119. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  120. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  121. * * *
  122. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  123. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  124. mollia mortali consistere corpore creta.
  125. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  126. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  127. aut similis totis animalibus esse putari.
  128. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  129. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  130. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  131. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  132. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  133. vitali ut possint consentire undique sensu.
  134. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  135. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  136. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  137. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  138. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  139. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  140. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  141. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  142. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  143. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  144. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  145. quatinus in pullos animalis vertier ova
  146. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  147. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  148. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  149. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  150. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  151. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  152. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  153. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  154. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  155. Principio nequeunt ullius corporis esse
  156. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  157. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  158. aere fluminibus terris terraque creatis,
  159. nec congressa modo vitalis convenientes
  160. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  161. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  162. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  163. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  164. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  165. dissoluuntur enim positurae principiorum
  166. et penitus motus vitales inpediuntur,
  167. donec materies omnis concussa per artus
  168. vitalis animae nodos a corpore solvit
  169. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  170. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  171. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  172. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  173. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  174. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  175. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  176. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  177. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  178. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  179. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  180. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  181. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  182. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  183. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  184. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  185. scire licet nullo primordia posse dolore
  186. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  187. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  188. corporibus, quorum motus novitate laborent
  189. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  190. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  191. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  192. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  193. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  194. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  195. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  196. multaque de rerum mixtura dicere callent
  197. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  198. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  199. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  200. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  201. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  202. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  203. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  204. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  205. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  206. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  207. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  208. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  209. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  210. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  211. umoris guttas mater cum terra recepit,
  212. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  213. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  214. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  215. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  216. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  217. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  218. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  219. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  220. nec sic interemit mors res ut materiai
  221. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  222. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  223. res ut convertant formas mutentque colores
  224. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  225. ut noscas referre earum primordia rerum
  226. cum quibus et quali positura contineantur
  227. et quos inter se dent motus accipiantque,
  228. neve putes aeterna penes residere potesse
  229. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  230. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  231. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  232. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  233. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  234. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  235. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  236. consimilis; verum positura discrepitant res.
  237. sic ipsis in rebus item iam materiai
  238. intervalla vias conexus pondera plagas