De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut alio in quovis uno puroque nitore
  2. dissimiles longe inter se variosque colores.
  3. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  4. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  5. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  6. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  7. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  8. principiis rerum non numquam causa colores,
  9. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  10. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  11. quippe etenim multo proclivius exorientur
  12. candida de nullo quam nigro nata colore
  13. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  14. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  15. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  16. scire licet quam sint nullo velata colore;
  17. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  18. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  19. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  20. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,