De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  2. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  3. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  4. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  5. aut alio in quovis uno puroque nitore
  6. dissimiles longe inter se variosque colores.
  7. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  8. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  9. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  10. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  11. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  12. principiis rerum non numquam causa colores,
  13. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  14. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  15. quippe etenim multo proclivius exorientur
  16. candida de nullo quam nigro nata colore
  17. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  18. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  19. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  20. scire licet quam sint nullo velata colore;
  21. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  22. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  23. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  24. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  25. quae sita cervices circum collumque coronat;
  26. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  27. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  28. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  29. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  30. consimili mutat ratione obversa colores;
  31. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  32. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  33. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  34. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  35. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  36. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  37. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  38. scire licet nihil principiis opus esse colore,