De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  2. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  3. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  4. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  5. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  6. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  7. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  8. immutabile enim quiddam superare necessest,
  9. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  10. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  11. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  12. proinde colore cave contingas semina rerum,
  13. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  14. Praeterea si nulla coloris principiis est
  15. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  16. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  17. propterea magni quod refert, semina quaeque
  18. cum quibus et quali positura contineantur
  19. et quos inter se dent motus accipiantque,
  20. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  21. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  22. marmoreo fieri possint candore repente,
  23. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  24. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  25. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  26. materies ubi permixta est illius et ordo
  27. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  28. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  29. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  30. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  31. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  32. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  33. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  34. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  35. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  36. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  37. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  38. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  39. aut alio in quovis uno puroque nitore
  40. dissimiles longe inter se variosque colores.
  41. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  42. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  43. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  44. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  45. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  46. principiis rerum non numquam causa colores,
  47. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  48. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  49. quippe etenim multo proclivius exorientur
  50. candida de nullo quam nigro nata colore
  51. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  52. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  53. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  54. scire licet quam sint nullo velata colore;
  55. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  56. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  57. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  58. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  59. quae sita cervices circum collumque coronat;
  60. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  61. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  62. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  63. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  64. consimili mutat ratione obversa colores;
  65. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  66. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  67. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  68. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  69. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  70. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  71. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  72. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  73. sed variis formis variantes edere tactus.
  74. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  75. est natura coloris et omnia principiorum
  76. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  77. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  78. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  79. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  80. ex albis album pinnis iactare colorem
  81. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  82. aut alio quovis uno varioque colore.
  83. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  84. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  85. evanescere paulatim stinguique colorem;
  86. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  87. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  88. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  89. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  90. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  91. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  92. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  93. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  94. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  95. scire licet quaedam tam constare orba colore
  96. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  97. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  98. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  99. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  100. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  101. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  102. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  103. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  104. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  105. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  106. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  107. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  108. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  109. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  110. concoctosque suo contractans perdere viro,
  111. propter eandem rem debent primordia rerum
  112. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  113. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  114. nec simili ratione saporem denique quemquam
  115. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  116. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  117. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  118. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  119. inmortalia si volumus subiungere rebus
  120. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  121. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  122. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  123. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  124. principiis constare. neque id manufesta refutant
  125. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  126. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  127. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  128. quippe videre licet vivos existere vermes
  129. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  130. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  131. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  132. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  133. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  134. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  135. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  136. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  137. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  138. non alia longe ratione atque arida ligna
  139. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  140. iamne vides igitur magni primordia rerum
  141. referre in quali sint ordine quaeque locata
  142. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  143. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  144. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  145. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  146. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  147. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  148. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  149. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  150. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  151. sed magni referre ea primum quantula constent,
  152. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  153. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  154. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  155. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  156. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  157. antiquis ex ordinibus permota nova re
  158. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  159. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  160. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  161. * * *
  162. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  163. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  164. mollia mortali consistere corpore creta.
  165. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  166. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  167. aut similis totis animalibus esse putari.
  168. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  169. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  170. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  171. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  172. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  173. vitali ut possint consentire undique sensu.
  174. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  175. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  176. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  177. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  178. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  179. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  180. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  181. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  182. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  183. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  184. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  185. quatinus in pullos animalis vertier ova
  186. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  187. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  188. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  189. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  190. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  191. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  192. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  193. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  194. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  195. Principio nequeunt ullius corporis esse
  196. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  197. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  198. aere fluminibus terris terraque creatis,
  199. nec congressa modo vitalis convenientes
  200. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  201. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  202. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  203. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  204. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  205. dissoluuntur enim positurae principiorum
  206. et penitus motus vitales inpediuntur,
  207. donec materies omnis concussa per artus
  208. vitalis animae nodos a corpore solvit
  209. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  210. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  211. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  212. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  213. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  214. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  215. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  216. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  217. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  218. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  219. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  220. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  221. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  222. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  223. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  224. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  225. scire licet nullo primordia posse dolore
  226. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  227. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  228. corporibus, quorum motus novitate laborent
  229. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  230. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  231. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  232. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  233. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  234. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  235. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  236. multaque de rerum mixtura dicere callent
  237. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  238. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  239. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  240. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  241. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  242. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  243. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  244. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  245. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  246. non ex seminibus sapientibus atque disertis,