De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  2. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  3. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  4. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  5. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  6. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  7. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  8. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  9. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  10. immutabile enim quiddam superare necessest,
  11. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  12. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  13. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  14. proinde colore cave contingas semina rerum,
  15. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  16. Praeterea si nulla coloris principiis est
  17. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  18. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  19. propterea magni quod refert, semina quaeque
  20. cum quibus et quali positura contineantur