De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  2. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  3. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  4. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  5. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  6. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  7. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  8. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  9. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  10. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  11. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  12. immutabile enim quiddam superare necessest,
  13. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  14. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  15. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  16. proinde colore cave contingas semina rerum,
  17. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  18. Praeterea si nulla coloris principiis est
  19. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  20. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  21. propterea magni quod refert, semina quaeque
  22. cum quibus et quali positura contineantur
  23. et quos inter se dent motus accipiantque,
  24. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  25. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  26. marmoreo fieri possint candore repente,
  27. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  28. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  29. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  30. materies ubi permixta est illius et ordo
  31. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  32. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  33. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  34. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  35. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  36. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  37. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  38. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  39. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  40. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  41. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  42. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  43. aut alio in quovis uno puroque nitore
  44. dissimiles longe inter se variosque colores.
  45. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  46. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  47. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  48. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  49. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  50. principiis rerum non numquam causa colores,
  51. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  52. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  53. quippe etenim multo proclivius exorientur
  54. candida de nullo quam nigro nata colore
  55. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  56. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  57. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  58. scire licet quam sint nullo velata colore;
  59. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  60. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  61. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  62. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  63. quae sita cervices circum collumque coronat;
  64. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  65. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  66. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  67. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  68. consimili mutat ratione obversa colores;
  69. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  70. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  71. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  72. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  73. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  74. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  75. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  76. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  77. sed variis formis variantes edere tactus.
  78. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  79. est natura coloris et omnia principiorum
  80. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  81. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  82. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  83. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  84. ex albis album pinnis iactare colorem
  85. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  86. aut alio quovis uno varioque colore.
  87. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  88. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  89. evanescere paulatim stinguique colorem;
  90. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  91. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  92. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  93. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  94. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  95. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  96. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  97. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  98. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  99. scire licet quaedam tam constare orba colore
  100. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  101. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  102. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  103. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  104. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  105. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  106. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  107. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  108. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  109. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  110. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  111. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  112. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  113. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  114. concoctosque suo contractans perdere viro,
  115. propter eandem rem debent primordia rerum
  116. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  117. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  118. nec simili ratione saporem denique quemquam
  119. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  120. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  121. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  122. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  123. inmortalia si volumus subiungere rebus
  124. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  125. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  126. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  127. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  128. principiis constare. neque id manufesta refutant
  129. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  130. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  131. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  132. quippe videre licet vivos existere vermes
  133. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  134. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  135. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  136. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  137. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  138. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  139. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  140. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  141. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  142. non alia longe ratione atque arida ligna
  143. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  144. iamne vides igitur magni primordia rerum
  145. referre in quali sint ordine quaeque locata
  146. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  147. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  148. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  149. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  150. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  151. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  152. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  153. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  154. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  155. sed magni referre ea primum quantula constent,
  156. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  157. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  158. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  159. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  160. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  161. antiquis ex ordinibus permota nova re
  162. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  163. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  164. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  165. * * *
  166. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  167. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  168. mollia mortali consistere corpore creta.
  169. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  170. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  171. aut similis totis animalibus esse putari.
  172. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  173. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  174. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  175. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  176. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  177. vitali ut possint consentire undique sensu.
  178. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  179. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  180. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  181. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  182. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  183. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  184. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  185. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  186. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  187. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  188. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  189. quatinus in pullos animalis vertier ova
  190. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  191. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  192. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  193. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  194. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  195. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  196. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  197. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  198. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  199. Principio nequeunt ullius corporis esse
  200. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  201. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  202. aere fluminibus terris terraque creatis,
  203. nec congressa modo vitalis convenientes
  204. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  205. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  206. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  207. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  208. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  209. dissoluuntur enim positurae principiorum
  210. et penitus motus vitales inpediuntur,
  211. donec materies omnis concussa per artus
  212. vitalis animae nodos a corpore solvit
  213. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  214. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  215. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  216. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  217. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  218. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  219. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  220. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  221. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  222. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  223. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  224. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  225. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  226. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  227. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  228. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  229. scire licet nullo primordia posse dolore
  230. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  231. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  232. corporibus, quorum motus novitate laborent
  233. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  234. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  235. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  236. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  237. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  238. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  239. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  240. multaque de rerum mixtura dicere callent
  241. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  242. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  243. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  244. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  245. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  246. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  247. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  248. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  249. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  250. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  251. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  252. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  253. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  254. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  255. umoris guttas mater cum terra recepit,
  256. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  257. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  258. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  259. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  260. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  261. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  262. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  263. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  264. nec sic interemit mors res ut materiai
  265. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  266. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  267. res ut convertant formas mutentque colores
  268. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  269. ut noscas referre earum primordia rerum
  270. cum quibus et quali positura contineantur
  271. et quos inter se dent motus accipiantque,
  272. neve putes aeterna penes residere potesse
  273. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  274. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  275. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  276. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  277. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  278. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  279. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  280. consimilis; verum positura discrepitant res.
  281. sic ipsis in rebus item iam materiai
  282. intervalla vias conexus pondera plagas
  283. concursus motus ordo positura figurae
  284. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  285. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  286. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  287. accedere et nova se species ostendere rerum.
  288. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  289. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  290. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  291. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  292. principio caeli clarum purumque colorem
  293. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  294. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  295. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  296. ex improviso si sint obiecta repente,
  297. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  298. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  299. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  300. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  301. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  302. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  303. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  304. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  305. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  306. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  307. infinita foris haec extra moenia mundi,
  308. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  309. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  310. Principio nobis in cunctas undique partis