De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  2. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  3. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  4. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  5. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  6. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  7. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  8. Si cessare putas rerum primordia posse
  9. cessandoque novos rerum progignere motus,
  10. avius a vera longe ratione vagaris.
  11. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  12. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  13. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  14. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  15. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  16. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  17. et quo iactari magis omnia materiai
  18. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  19. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  20. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  21. inmensumque patere in cunctas undique partis
  22. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  23. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  24. reddita corporibus primis per inane profundum,
  25. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  26. partim intervallis magnis confulta resultant,
  27. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  28. et quae cumque magis condenso conciliatu
  29. exiguis intervallis convecta resultant,
  30. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  31. haec validas saxi radices et fera ferri
  32. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  33. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  34. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  35. in magnis intervallis; haec aera rarum
  36. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  37. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  38. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  39. consociare etiam motus potuere recepta.
  40. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  41. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  42. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  43. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  44. multa minuta modis multis per inane videbis
  45. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  46. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  47. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  48. conciliis et discidiis exercita crebris;
  49. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  50. quale sit in magno iactari semper inani.
  51. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  52. exemplare dare et vestigia notitiai.
  53. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  54. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  55. quod tales turbae motus quoque materiai
  56. significant clandestinos caecosque subesse.
  57. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  58. commutare viam retroque repulsa reverti
  59. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  60. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  61. prima moventur enim per se primordia rerum,
  62. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  63. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  64. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  65. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  66. sic a principiis ascendit motus et exit
  67. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  68. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  69. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  70. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  71. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  72. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  73. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  74. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  75. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  76. convestire sua perfundens omnia luce,
  77. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  78. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  79. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  80. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  81. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  82. sed complexa meant inter se conque globata;
  83. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  84. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  85. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  86. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  87. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  88. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  89. debent ni mirum praecellere mobilitate
  90. et multo citius ferri quam lumina solis
  91. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  92. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  93. * * *
  94. nec persectari primordia singula quaeque,
  95. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  96. At quidam contra haec, ignari materiai,
  97. naturam non posse deum sine numine reddunt
  98. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  99. tempora mutare annorum frugesque creare
  100. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  101. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  102. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  103. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  104. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  105. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  106. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  107. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  108. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  109. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  110. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  111. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  112. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  113. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  114. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  115. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  116. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  117. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  118. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  119. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  120. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  121. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  122. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  123. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  124. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  125. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  126. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  127. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  128. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  129. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  130. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  131. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  132. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  133. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  134. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  135. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  136. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  137. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  138. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  139. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  140. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  141. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  142. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  143. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  144. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  145. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  146. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  147. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  148. incertisque locis spatio depellere paulum,
  149. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  150. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  151. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  152. nec foret offensus natus nec plaga creata
  153. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  154. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  155. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  156. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  157. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  158. avius a vera longe ratione recedit.
  159. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  160. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  161. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  162. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  163. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  164. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  165. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  166. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  167. omnia qua propter debent per inane quietum
  168. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  169. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  170. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  171. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  172. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  173. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  174. obliquos videamur et id res vera refutet.
  175. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  176. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  177. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  178. sed nihil omnino recta regione viai
  179. declinare quis est qui possit cernere sese?
  180. Denique si semper motu conectitur omnis
  181. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  182. nec declinando faciunt primordia motus
  183. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  184. ex infinito ne causam causa sequatur,
  185. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  186. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  187. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  188. declinamus item motus nec tempore certo
  189. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  190. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  191. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  192. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  193. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  194. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  195. omnis enim totum per corpus materiai
  196. copia conciri debet, concita per artus
  197. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  198. ut videas initum motus a corde creari
  199. ex animique voluntate id procedere primum,
  200. inde dari porro per totum corpus et artus.
  201. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  202. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  203. nam tum materiem totius corporis omnem
  204. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  205. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  206. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  207. pellat et invitos cogat procedere saepe
  208. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  209. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  210. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  211. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  212. et proiecta refrenatur retroque residit.
  213. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  214. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  215. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  216. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  217. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  218. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  219. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  220. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  221. id facit exiguum clinamen principiorum
  222. nec regione loci certa nec tempore certo.
  223. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  224. copia nec porro maioribus intervallis;
  225. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  226. qua propter quo nunc in motu principiorum
  227. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  228. et post haec semper simili ratione ferentur,
  229. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  230. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  231. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  232. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  233. nam neque quo possit genus ullum materiai
  234. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  235. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  236. naturam rerum mutare et vertere motus.
  237. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  238. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  239. summa tamen summa videatur stare quiete,
  240. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  241. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  242. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  243. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  244. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  245. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  246. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  247. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  248. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  249. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  250. omnia quae nobis longe confusa videntur
  251. et velut in viridi candor consistere colli.
  252. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  253. camporum complent belli simulacra cientes,
  254. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  255. aere renidescit tellus supterque virum vi
  256. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  257. icti reiectant voces ad sidera mundi
  258. et circum volitant equites mediosque repente
  259. tramittunt valido quatientes impete campos;
  260. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  261. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  262. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  263. qualia sint et quam longe distantia formis,
  264. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  265. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  266. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  267. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  268. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  269. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  270. esse pari filo similique adfecta figura.
  271. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  272. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  273. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  274. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  275. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  276. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  277. invenies tamen inter se differre figuris.
  278. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  279. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  280. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  281. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  282. turicremas propter mactatus concidit aras
  283. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  284. at mater viridis saltus orbata peragrans
  285. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  286. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  287. conspicere amissum fetum, completque querellis
  288. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  289. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  290. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  291. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  292. oblectare animum subitamque avertere curam,
  293. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  294. derivare queunt animum curaque levare;
  295. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  296. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  297. cornigeras norunt matres agnique petulci
  298. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  299. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  300. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  301. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  302. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  303. concharumque genus parili ratione videmus
  304. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  305. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  306. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  307. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  308. unius ad certam formam primordia rerum,
  309. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  310. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  311. quare fulmineus multo penetralior ignis
  312. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  313. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  314. subtilem magis e parvis constare figuris
  315. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  316. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  317. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  318. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  319. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  320. et quamvis subito per colum vina videmus
  321. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  322. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  323. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  324. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  325. inter se possint primordia singula quaeque
  326. singula per cuiusque foramina permanare.
  327. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  328. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  329. at contra taetra absinthi natura ferique
  330. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  331. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  332. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  333. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  334. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  335. proptereaque solere vias rescindere nostris
  336. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  337. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  338. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  339. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  340. horrorem constare elementis levibus aeque
  341. ac musaea mele, per chordas organici quae
  342. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  343. neu simili penetrare putes primordia forma
  344. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  345. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  346. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  347. neve bonos rerum simili constare colores
  348. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  349. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  350. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  351. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  352. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  353. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  354. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  355. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  356. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  357. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  358. titillare magis sensus quam laedere possint,
  359. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  360. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  361. dissimili dentata modo conpungere sensus
  362. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  363. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  364. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  365. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  366. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  367. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  368. semina confundunt inter se concita sensum;
  369. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  370. tute tibi partem ferias atque experiare.
  371. qua propter longe formas distare necessest
  372. principiis, varios quae possint edere sensus.
  373. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  374. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  375. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  376. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  377. prima acie constant ictus contemnere sueta
  378. et validi silices ac duri robora ferri
  379. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  380. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  381. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  382. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  383. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  384. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  385. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  386. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  387. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  388. at non esse tamen perplexis indupedita,
  389. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  390. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  391. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  392. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  393. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  394. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  395. * * *
  396. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  397. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  398. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  399. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  400. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  401. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  402. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  403. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  404. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  405. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  406. linquit enim supera taetri primordia viri,
  407. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  408. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  409. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  410. finita variare figurarum ratione.
  411. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  412. esse infinito debebunt corporis auctu.
  413. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  414. corporis inter se multum variare figurae
  415. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  416. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  417. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  418. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  419. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  420. formai speciem totius corporis eius,
  421. quod super est, si forte voles variare figuras,
  422. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  423. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  424. si tu forte voles etiam variare figuras.
  425. ergo formarum novitatem corporis augmen
  426. subsequitur. quare non est ut credere possis
  427. esse infinitis distantia semina formis,
  428. ne quaedam cogas inmani maximitate
  429. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  430. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  431. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  432. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  433. saecla novo rerum superata colore iacerent
  434. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  435. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  436. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  437. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  438. cedere item retro possent in deteriores
  439. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  440. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  441. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  442. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  443. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  444. materiem quoque finitis differe figuris.
  445. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  446. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  447. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  448. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  449. ergo finita distant ratione creata,
  450. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  451. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  452. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  453. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  454. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  455. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  456. formarum finita, necesse est quae similes sint
  457. esse infinitas aut summam materiai
  458. finitam constare, id quod non esse probavi.
  459. * * *
  460. versibus ostendam corpuscula materiai
  461. ex infinito summam rerum usque tenere
  462. undique protelo plagarum continuato.
  463. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  464. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  465. at regione locoque alio terrisque remotis
  466. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  467. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  468. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  469. milibus e multis vallo munitur eburno,
  470. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  471. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  472. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  473. unica res quaedem nativo corpore sola,
  474. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  475. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  476. unde ea progigni possit concepta, creari
  477. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  478. quippe etenim sumant alii finita per omne
  479. corpora iactari unius genitalia rei,
  480. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  481. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  482. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  483. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  484. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  485. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  486. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  487. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  488. infidi maris insidias virisque dolumque
  489. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  490. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  491. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  492. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  493. disiectare aestus diversi materiai,
  494. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  495. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  496. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  497. et res progigni et genitas procrescere posse.
  498. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  499. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  500. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  501. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  502. nec porro rerum genitales auctificique
  503. motus perpetuo possunt servare creata.
  504. sic aequo geritur certamine principiorum
  505. ex infinito contractum tempore bellum.
  506. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  507. et superantur item. miscetur funere vagor,
  508. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  509. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  510. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  511. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  512. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  513. convenit et memori mandatum mente tenere,
  514. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  515. quod genere ex uno consistat principiorum,
  516. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  517. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  518. atque potestates, ita plurima principiorum
  519. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  520. Principio tellus habet in se corpora prima,
  521. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  522. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  523. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  524. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  525. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  526. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  527. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  528. montivago generi possit praebere ferarum.
  529. quare magna deum mater materque ferarum
  530. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  531. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  532. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  533. aeris in spatio magnam pendere docentes
  534. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  535. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  536. officiis debet molliri victa parentum.
  537. muralique caput summum cinxere corona,
  538. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  539. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  540. horrifice fertur divinae matris imago.
  541. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  542. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  543. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  544. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  545. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  546. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  547. significare volunt indignos esse putandos,
  548. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  549. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  550. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  551. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  552. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  553. ingratos animos atque impia pectora volgi
  554. conterrere metu quae possint numine divae.
  555. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  556. munificat tacita mortalis muta salute,
  557. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  558. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  559. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  560. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  561. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  562. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  563. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  564. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  565. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  566. cum pueri circum puerum pernice chorea
  567. armat et in numerum pernice chorea
  568. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  569. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  570. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  571. propterea magnam armati matrem comitantur,
  572. aut quia significant divam praedicere ut armis
  573. ac virtute velint patriam defendere terram
  574. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  575. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  576. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  577. omnis enim per se divom natura necessest
  578. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  579. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  580. nam privata dolore omni, privata periclis,
  581. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  582. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  583. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  584. et quia multarum potitur primordia rerum,
  585. multa modis multis effert in lumina solis.
  586. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  587. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  588. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  589. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  590. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  591. religione animum turpi contingere parcat.
  592. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  593. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  594. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  595. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  596. dissimili vivont specie retinentque parentum
  597. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  598. tanta est in quovis genere herbae materiai
  599. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  600. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  601. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  602. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  603. dissimili perfecta figura principiorum.
  604. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  605. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  606. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  607. scintillasque agere ac late differre favillam.
  608. cetera consimili mentis ratione peragrans
  609. invenies igitur multarum semina rerum
  610. corpore celare et varias cohibere figuras.
  611. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  612. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  613. haec igitur variis debent constare figuris;
  614. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  615. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  616. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  617. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  618. conveniunt et res permixto semine constant.
  619. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  620. multa elementa vides multis communia verbis,
  621. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  622. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  623. non quo multa parum communis littera currat