De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum tamen incolumis videatur summa manere
  2. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  3. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  4. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  5. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  6. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  7. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  8. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  9. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  10. Si cessare putas rerum primordia posse
  11. cessandoque novos rerum progignere motus,
  12. avius a vera longe ratione vagaris.
  13. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  14. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  15. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  16. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  17. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  18. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  19. et quo iactari magis omnia materiai
  20. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  21. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  22. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  23. inmensumque patere in cunctas undique partis
  24. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  25. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  26. reddita corporibus primis per inane profundum,
  27. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  28. partim intervallis magnis confulta resultant,
  29. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  30. et quae cumque magis condenso conciliatu
  31. exiguis intervallis convecta resultant,
  32. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  33. haec validas saxi radices et fera ferri
  34. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  35. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  36. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  37. in magnis intervallis; haec aera rarum
  38. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  39. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  40. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  41. consociare etiam motus potuere recepta.
  42. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  43. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  44. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  45. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  46. multa minuta modis multis per inane videbis
  47. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  48. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  49. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  50. conciliis et discidiis exercita crebris;
  51. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  52. quale sit in magno iactari semper inani.
  53. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  54. exemplare dare et vestigia notitiai.
  55. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  56. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  57. quod tales turbae motus quoque materiai
  58. significant clandestinos caecosque subesse.
  59. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  60. commutare viam retroque repulsa reverti
  61. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  62. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  63. prima moventur enim per se primordia rerum,
  64. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  65. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  66. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  67. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  68. sic a principiis ascendit motus et exit
  69. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  70. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  71. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  72. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  73. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  74. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  75. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  76. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  77. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  78. convestire sua perfundens omnia luce,
  79. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  80. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  81. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  82. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  83. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  84. sed complexa meant inter se conque globata;
  85. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  86. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  87. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  88. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  89. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  90. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  91. debent ni mirum praecellere mobilitate
  92. et multo citius ferri quam lumina solis
  93. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  94. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  95. * * *
  96. nec persectari primordia singula quaeque,
  97. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  98. At quidam contra haec, ignari materiai,
  99. naturam non posse deum sine numine reddunt
  100. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  101. tempora mutare annorum frugesque creare
  102. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  103. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  104. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  105. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  106. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  107. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  108. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  109. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  110. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  111. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  112. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  113. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  114. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  115. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  116. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  117. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  118. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  119. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  120. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  121. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  122. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  123. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  124. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  125. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  126. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  127. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  128. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  129. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  130. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  131. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  132. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  133. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  134. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  135. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  136. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  137. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  138. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  139. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  140. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  141. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  142. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  143. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  144. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  145. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  146. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  147. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  148. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  149. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  150. incertisque locis spatio depellere paulum,
  151. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  152. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  153. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  154. nec foret offensus natus nec plaga creata
  155. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  156. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  157. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  158. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  159. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  160. avius a vera longe ratione recedit.
  161. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  162. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  163. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  164. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  165. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  166. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  167. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  168. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  169. omnia qua propter debent per inane quietum
  170. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  171. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  172. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  173. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  174. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  175. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  176. obliquos videamur et id res vera refutet.
  177. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  178. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  179. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  180. sed nihil omnino recta regione viai
  181. declinare quis est qui possit cernere sese?
  182. Denique si semper motu conectitur omnis
  183. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  184. nec declinando faciunt primordia motus
  185. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  186. ex infinito ne causam causa sequatur,
  187. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  188. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  189. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  190. declinamus item motus nec tempore certo
  191. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  192. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  193. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  194. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  195. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  196. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  197. omnis enim totum per corpus materiai
  198. copia conciri debet, concita per artus
  199. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  200. ut videas initum motus a corde creari
  201. ex animique voluntate id procedere primum,
  202. inde dari porro per totum corpus et artus.
  203. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  204. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  205. nam tum materiem totius corporis omnem
  206. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  207. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  208. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  209. pellat et invitos cogat procedere saepe
  210. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  211. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  212. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  213. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  214. et proiecta refrenatur retroque residit.
  215. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  216. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  217. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  218. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  219. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  220. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  221. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  222. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  223. id facit exiguum clinamen principiorum
  224. nec regione loci certa nec tempore certo.
  225. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  226. copia nec porro maioribus intervallis;
  227. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  228. qua propter quo nunc in motu principiorum
  229. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  230. et post haec semper simili ratione ferentur,
  231. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  232. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  233. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  234. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  235. nam neque quo possit genus ullum materiai
  236. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  237. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  238. naturam rerum mutare et vertere motus.
  239. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  240. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  241. summa tamen summa videatur stare quiete,
  242. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  243. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  244. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  245. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  246. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  247. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  248. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  249. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  250. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  251. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  252. omnia quae nobis longe confusa videntur
  253. et velut in viridi candor consistere colli.
  254. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  255. camporum complent belli simulacra cientes,
  256. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  257. aere renidescit tellus supterque virum vi
  258. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  259. icti reiectant voces ad sidera mundi
  260. et circum volitant equites mediosque repente
  261. tramittunt valido quatientes impete campos;
  262. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  263. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  264. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  265. qualia sint et quam longe distantia formis,
  266. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  267. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  268. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  269. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  270. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  271. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  272. esse pari filo similique adfecta figura.
  273. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  274. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  275. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  276. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  277. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  278. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  279. invenies tamen inter se differre figuris.
  280. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  281. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  282. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  283. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  284. turicremas propter mactatus concidit aras
  285. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  286. at mater viridis saltus orbata peragrans
  287. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  288. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  289. conspicere amissum fetum, completque querellis
  290. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  291. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  292. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  293. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  294. oblectare animum subitamque avertere curam,
  295. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  296. derivare queunt animum curaque levare;
  297. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  298. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  299. cornigeras norunt matres agnique petulci
  300. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  301. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  302. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  303. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  304. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  305. concharumque genus parili ratione videmus
  306. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  307. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  308. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  309. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  310. unius ad certam formam primordia rerum,
  311. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  312. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  313. quare fulmineus multo penetralior ignis
  314. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  315. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  316. subtilem magis e parvis constare figuris
  317. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  318. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  319. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  320. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  321. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  322. et quamvis subito per colum vina videmus
  323. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  324. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  325. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  326. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  327. inter se possint primordia singula quaeque
  328. singula per cuiusque foramina permanare.
  329. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  330. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  331. at contra taetra absinthi natura ferique
  332. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  333. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  334. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  335. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  336. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  337. proptereaque solere vias rescindere nostris
  338. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  339. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  340. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  341. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  342. horrorem constare elementis levibus aeque
  343. ac musaea mele, per chordas organici quae
  344. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  345. neu simili penetrare putes primordia forma
  346. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  347. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  348. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  349. neve bonos rerum simili constare colores
  350. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  351. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  352. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  353. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  354. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  355. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  356. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  357. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  358. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  359. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  360. titillare magis sensus quam laedere possint,
  361. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  362. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  363. dissimili dentata modo conpungere sensus
  364. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  365. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  366. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  367. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  368. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  369. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  370. semina confundunt inter se concita sensum;
  371. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  372. tute tibi partem ferias atque experiare.
  373. qua propter longe formas distare necessest
  374. principiis, varios quae possint edere sensus.
  375. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  376. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  377. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  378. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  379. prima acie constant ictus contemnere sueta
  380. et validi silices ac duri robora ferri
  381. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  382. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  383. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  384. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  385. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  386. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  387. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  388. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  389. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  390. at non esse tamen perplexis indupedita,
  391. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  392. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  393. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  394. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  395. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  396. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  397. * * *
  398. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  399. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  400. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  401. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  402. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  403. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  404. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  405. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  406. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  407. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  408. linquit enim supera taetri primordia viri,
  409. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  410. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  411. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  412. finita variare figurarum ratione.
  413. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  414. esse infinito debebunt corporis auctu.
  415. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  416. corporis inter se multum variare figurae
  417. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  418. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  419. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  420. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  421. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  422. formai speciem totius corporis eius,
  423. quod super est, si forte voles variare figuras,
  424. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  425. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  426. si tu forte voles etiam variare figuras.
  427. ergo formarum novitatem corporis augmen
  428. subsequitur. quare non est ut credere possis
  429. esse infinitis distantia semina formis,
  430. ne quaedam cogas inmani maximitate
  431. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  432. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  433. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  434. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  435. saecla novo rerum superata colore iacerent
  436. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  437. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  438. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  439. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  440. cedere item retro possent in deteriores
  441. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  442. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  443. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  444. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  445. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  446. materiem quoque finitis differe figuris.
  447. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  448. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  449. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  450. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  451. ergo finita distant ratione creata,
  452. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  453. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  454. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  455. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  456. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  457. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  458. formarum finita, necesse est quae similes sint
  459. esse infinitas aut summam materiai
  460. finitam constare, id quod non esse probavi.
  461. * * *
  462. versibus ostendam corpuscula materiai
  463. ex infinito summam rerum usque tenere
  464. undique protelo plagarum continuato.
  465. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  466. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  467. at regione locoque alio terrisque remotis
  468. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  469. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  470. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  471. milibus e multis vallo munitur eburno,
  472. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  473. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  474. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  475. unica res quaedem nativo corpore sola,
  476. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  477. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  478. unde ea progigni possit concepta, creari
  479. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  480. quippe etenim sumant alii finita per omne
  481. corpora iactari unius genitalia rei,
  482. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  483. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  484. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  485. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  486. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  487. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  488. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  489. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  490. infidi maris insidias virisque dolumque
  491. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  492. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  493. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  494. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  495. disiectare aestus diversi materiai,
  496. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  497. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  498. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  499. et res progigni et genitas procrescere posse.
  500. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  501. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  502. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  503. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  504. nec porro rerum genitales auctificique
  505. motus perpetuo possunt servare creata.
  506. sic aequo geritur certamine principiorum
  507. ex infinito contractum tempore bellum.
  508. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  509. et superantur item. miscetur funere vagor,
  510. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  511. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  512. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  513. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  514. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  515. convenit et memori mandatum mente tenere,
  516. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  517. quod genere ex uno consistat principiorum,
  518. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  519. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  520. atque potestates, ita plurima principiorum
  521. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  522. Principio tellus habet in se corpora prima,
  523. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  524. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  525. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  526. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  527. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  528. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  529. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  530. montivago generi possit praebere ferarum.
  531. quare magna deum mater materque ferarum
  532. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  533. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  534. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  535. aeris in spatio magnam pendere docentes
  536. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  537. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  538. officiis debet molliri victa parentum.
  539. muralique caput summum cinxere corona,
  540. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  541. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  542. horrifice fertur divinae matris imago.
  543. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  544. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  545. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  546. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  547. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  548. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  549. significare volunt indignos esse putandos,
  550. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  551. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  552. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  553. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  554. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  555. ingratos animos atque impia pectora volgi
  556. conterrere metu quae possint numine divae.
  557. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  558. munificat tacita mortalis muta salute,
  559. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  560. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  561. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  562. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  563. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  564. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  565. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  566. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  567. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  568. cum pueri circum puerum pernice chorea
  569. armat et in numerum pernice chorea
  570. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  571. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  572. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  573. propterea magnam armati matrem comitantur,
  574. aut quia significant divam praedicere ut armis
  575. ac virtute velint patriam defendere terram
  576. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  577. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  578. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  579. omnis enim per se divom natura necessest
  580. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  581. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  582. nam privata dolore omni, privata periclis,
  583. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  584. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  585. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  586. et quia multarum potitur primordia rerum,
  587. multa modis multis effert in lumina solis.
  588. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  589. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  590. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  591. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  592. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  593. religione animum turpi contingere parcat.
  594. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  595. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  596. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  597. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  598. dissimili vivont specie retinentque parentum
  599. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  600. tanta est in quovis genere herbae materiai
  601. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  602. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  603. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  604. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  605. dissimili perfecta figura principiorum.
  606. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  607. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  608. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  609. scintillasque agere ac late differre favillam.
  610. cetera consimili mentis ratione peragrans
  611. invenies igitur multarum semina rerum
  612. corpore celare et varias cohibere figuras.
  613. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  614. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  615. haec igitur variis debent constare figuris;
  616. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  617. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  618. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  619. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  620. conveniunt et res permixto semine constant.
  621. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  622. multa elementa vides multis communia verbis,
  623. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  624. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  625. non quo multa parum communis littera currat
  626. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  627. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  628. sic aliis in rebus item communia multa
  629. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  630. dissimili tamen inter se consistere summa
  631. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  632. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  633. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  634. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  635. semiferas hominum species existere et altos
  636. inter dum ramos egigni corpore vivo
  637. multaque conecti terrestria membra marinis,
  638. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  639. pascere naturam per terras omniparentis.
  640. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  641. seminibus certis certa genetrice creata
  642. conservare genus crescentia posse videmus.
  643. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  644. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  645. corpora discedunt conexaque convenientis
  646. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  647. reicere in terras naturam, multaque caecis
  648. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  649. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  650. vitalis motus consentire atque imitari.
  651. sed ne forte putes animalia sola teneri
  652. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  653. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  654. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  655. dissimili constare figura principiorum;
  656. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  657. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  658. semina cum porro distent, differre necessust
  659. intervalla vias conexus pondera plagas
  660. concursus motus; quae non animalia solum
  661. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  662. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  663. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  664. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  665. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  666. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  667. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  668. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  669. corpora consimili sint eius tincta colore;
  670. nullus enim color est omnino materiai
  671. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  672. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  673. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  674. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  675. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  676. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  677. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  678. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  679. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  680. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  681. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  682. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  683. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  684. immutabile enim quiddam superare necessest,
  685. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  686. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  687. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  688. proinde colore cave contingas semina rerum,
  689. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  690. Praeterea si nulla coloris principiis est
  691. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  692. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  693. propterea magni quod refert, semina quaeque
  694. cum quibus et quali positura contineantur
  695. et quos inter se dent motus accipiantque,
  696. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  697. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  698. marmoreo fieri possint candore repente,
  699. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  700. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  701. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  702. materies ubi permixta est illius et ordo
  703. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  704. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  705. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  706. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  707. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  708. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  709. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  710. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  711. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  712. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  713. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  714. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  715. aut alio in quovis uno puroque nitore
  716. dissimiles longe inter se variosque colores.
  717. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  718. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  719. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  720. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  721. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  722. principiis rerum non numquam causa colores,
  723. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  724. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  725. quippe etenim multo proclivius exorientur
  726. candida de nullo quam nigro nata colore
  727. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  728. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  729. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  730. scire licet quam sint nullo velata colore;
  731. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  732. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  733. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  734. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  735. quae sita cervices circum collumque coronat;
  736. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  737. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  738. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  739. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  740. consimili mutat ratione obversa colores;
  741. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  742. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  743. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  744. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  745. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  746. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  747. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  748. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  749. sed variis formis variantes edere tactus.
  750. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  751. est natura coloris et omnia principiorum
  752. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  753. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  754. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  755. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  756. ex albis album pinnis iactare colorem
  757. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  758. aut alio quovis uno varioque colore.
  759. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  760. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  761. evanescere paulatim stinguique colorem;
  762. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  763. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  764. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  765. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  766. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  767. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  768. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  769. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  770. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  771. scire licet quaedam tam constare orba colore
  772. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  773. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  774. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  775. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  776. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  777. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  778. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  779. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  780. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  781. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  782. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  783. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  784. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  785. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  786. concoctosque suo contractans perdere viro,
  787. propter eandem rem debent primordia rerum
  788. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  789. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  790. nec simili ratione saporem denique quemquam
  791. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  792. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  793. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  794. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  795. inmortalia si volumus subiungere rebus
  796. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  797. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  798. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  799. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  800. principiis constare. neque id manufesta refutant
  801. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  802. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  803. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  804. quippe videre licet vivos existere vermes
  805. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  806. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  807. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  808. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  809. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  810. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  811. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  812. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  813. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  814. non alia longe ratione atque arida ligna
  815. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  816. iamne vides igitur magni primordia rerum
  817. referre in quali sint ordine quaeque locata
  818. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  819. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  820. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  821. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  822. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  823. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  824. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  825. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  826. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  827. sed magni referre ea primum quantula constent,
  828. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  829. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  830. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  831. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  832. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  833. antiquis ex ordinibus permota nova re
  834. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  835. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  836. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  837. * * *
  838. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  839. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  840. mollia mortali consistere corpore creta.
  841. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  842. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  843. aut similis totis animalibus esse putari.
  844. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  845. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  846. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  847. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  848. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  849. vitali ut possint consentire undique sensu.
  850. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  851. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  852. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  853. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  854. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  855. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  856. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  857. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  858. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  859. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  860. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  861. quatinus in pullos animalis vertier ova
  862. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  863. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  864. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  865. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  866. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  867. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  868. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  869. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  870. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  871. Principio nequeunt ullius corporis esse
  872. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  873. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  874. aere fluminibus terris terraque creatis,
  875. nec congressa modo vitalis convenientes
  876. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  877. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  878. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  879. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  880. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  881. dissoluuntur enim positurae principiorum
  882. et penitus motus vitales inpediuntur,
  883. donec materies omnis concussa per artus
  884. vitalis animae nodos a corpore solvit
  885. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  886. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  887. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  888. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  889. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  890. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  891. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  892. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  893. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  894. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  895. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  896. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  897. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  898. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  899. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  900. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  901. scire licet nullo primordia posse dolore
  902. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  903. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  904. corporibus, quorum motus novitate laborent
  905. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  906. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  907. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  908. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  909. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  910. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  911. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  912. multaque de rerum mixtura dicere callent
  913. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  914. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  915. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  916. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  917. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  918. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  919. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  920. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  921. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  922. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  923. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  924. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  925. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  926. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  927. umoris guttas mater cum terra recepit,
  928. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  929. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  930. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  931. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  932. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  933. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  934. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  935. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  936. nec sic interemit mors res ut materiai
  937. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  938. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  939. res ut convertant formas mutentque colores
  940. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  941. ut noscas referre earum primordia rerum
  942. cum quibus et quali positura contineantur
  943. et quos inter se dent motus accipiantque,
  944. neve putes aeterna penes residere potesse
  945. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  946. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  947. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  948. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  949. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  950. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  951. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  952. consimilis; verum positura discrepitant res.
  953. sic ipsis in rebus item iam materiai
  954. intervalla vias conexus pondera plagas
  955. concursus motus ordo positura figurae
  956. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  957. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  958. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  959. accedere et nova se species ostendere rerum.
  960. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  961. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  962. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  963. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  964. principio caeli clarum purumque colorem
  965. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  966. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  967. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  968. ex improviso si sint obiecta repente,
  969. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  970. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  971. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  972. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  973. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  974. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  975. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  976. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  977. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  978. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  979. infinita foris haec extra moenia mundi,
  980. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  981. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  982. Principio nobis in cunctas undique partis
  983. et latere ex utroque supra supterque per omne
  984. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  985. vociferatur, et elucet natura profundi.
  986. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  987. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  988. seminaque innumero numero summaque profunda
  989. multimodis volitent aeterno percita motu,
  990. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  991. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  992. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  993. sponte sua forte offensando semina rerum
  994. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  995. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  996. magnarum rerum fierent exordia semper,
  997. terrai maris et caeli generisque animantum.
  998. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  999. esse alios alibi congressus materiai,
  1000. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  1001. Praeterea cum materies est multa parata,
  1002. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  1003. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  1004. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  1005. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  1006. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  1007. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  1008. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  1009. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  1010. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  1011. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  1012. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  1013. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  1014. sint genere. in primis animalibus indice mente
  1015. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  1016. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  1017. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  1018. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  1019. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  1020. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  1021. quando quidem vitae depactus terminus alte
  1022. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  1023. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  1024. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  1025. libera continuo, dominis privata superbis,
  1026. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  1027. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  1028. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  1029. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  1030. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  1031. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  1032. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  1033. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  1034. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  1035. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  1036. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  1037. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  1038. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  1039. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  1040. primigenum maris et terrae solisque coortum
  1041. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  1042. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  1043. unde mare et terrae possent augescere et unde
  1044. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  1045. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  1046. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  1047. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  1048. umor ad umorem, terreno corpore terra
  1049. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  1050. donique ad extremum crescendi perfica finem
  1051. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  1052. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  1053. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  1054. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  1055. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  1056. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  1057. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  1058. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  1059. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  1060. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  1061. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  1062. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  1063. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  1064. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  1065. inde minutatim vires et robur adultum
  1066. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  1067. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  1068. et quo latior est, in cunctas undique partis
  1069. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  1070. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  1071. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  1072. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  1073. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  1074. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  1075. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  1076. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  1077. corpora conficere et plagis infesta domare.
  1078. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  1079. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  1080. omnia debet enim cibus integrare novando
  1081. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  1082. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  1083. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  1084. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  1085. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  1086. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  1087. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  1088. aurea de caelo demisit funis in arva
  1089. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  1090. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  1091. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  1092. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  1093. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  1094. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  1095. conterimusque boves et viris agricolarum,
  1096. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  1097. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  1098. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  1099. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  1100. et cum tempora temporibus praesentia confert
  1101. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  1102. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  1103. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  1104. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  1105. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  1106. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  1107. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  1108. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem