De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pascere naturam per terras omniparentis.
  2. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  3. seminibus certis certa genetrice creata
  4. conservare genus crescentia posse videmus.
  5. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  6. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  7. corpora discedunt conexaque convenientis
  8. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  9. reicere in terras naturam, multaque caecis
  10. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  11. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  12. vitalis motus consentire atque imitari.
  13. sed ne forte putes animalia sola teneri
  14. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  15. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  16. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  17. dissimili constare figura principiorum;
  18. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  19. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  20. semina cum porro distent, differre necessust
  21. intervalla vias conexus pondera plagas
  22. concursus motus; quae non animalia solum
  23. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  24. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  25. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  26. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  27. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  28. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  29. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  30. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  31. corpora consimili sint eius tincta colore;
  32. nullus enim color est omnino materiai
  33. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  34. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  35. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  36. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  37. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  38. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  39. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  40. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  41. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  42. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  43. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  44. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  45. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  46. immutabile enim quiddam superare necessest,
  47. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  48. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  49. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  50. proinde colore cave contingas semina rerum,
  51. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  52. Praeterea si nulla coloris principiis est
  53. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  54. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  55. propterea magni quod refert, semina quaeque
  56. cum quibus et quali positura contineantur
  57. et quos inter se dent motus accipiantque,
  58. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  59. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  60. marmoreo fieri possint candore repente,
  61. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  62. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  63. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  64. materies ubi permixta est illius et ordo
  65. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  66. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  67. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  68. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  69. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  70. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  71. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  72. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  73. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  74. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  75. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  76. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  77. aut alio in quovis uno puroque nitore
  78. dissimiles longe inter se variosque colores.
  79. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  80. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  81. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  82. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  83. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus