De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic aliis in rebus item communia multa
  2. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  3. dissimili tamen inter se consistere summa
  4. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  5. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  6. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  7. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  8. semiferas hominum species existere et altos
  9. inter dum ramos egigni corpore vivo
  10. multaque conecti terrestria membra marinis,
  11. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  12. pascere naturam per terras omniparentis.
  13. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  14. seminibus certis certa genetrice creata
  15. conservare genus crescentia posse videmus.
  16. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  17. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  18. corpora discedunt conexaque convenientis
  19. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  20. reicere in terras naturam, multaque caecis
  21. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  22. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  23. vitalis motus consentire atque imitari.
  24. sed ne forte putes animalia sola teneri
  25. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  26. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  27. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  28. dissimili constare figura principiorum;
  29. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  30. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  31. semina cum porro distent, differre necessust
  32. intervalla vias conexus pondera plagas
  33. concursus motus; quae non animalia solum
  34. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  35. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  36. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  37. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  38. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  39. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  40. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  41. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  42. corpora consimili sint eius tincta colore;
  43. nullus enim color est omnino materiai
  44. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  45. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  46. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  47. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  48. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  49. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  50. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  51. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  52. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  53. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  54. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  55. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  56. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  57. immutabile enim quiddam superare necessest,
  58. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  59. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  60. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  61. proinde colore cave contingas semina rerum,
  62. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  63. Praeterea si nulla coloris principiis est
  64. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  65. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  66. propterea magni quod refert, semina quaeque
  67. cum quibus et quali positura contineantur
  68. et quos inter se dent motus accipiantque,
  69. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  70. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  71. marmoreo fieri possint candore repente,
  72. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  73. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  74. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  75. materies ubi permixta est illius et ordo
  76. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  77. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  78. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  79. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  80. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  81. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  82. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  83. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  84. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  85. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  86. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  87. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  88. aut alio in quovis uno puroque nitore
  89. dissimiles longe inter se variosque colores.
  90. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  91. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  92. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  93. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  94. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  95. principiis rerum non numquam causa colores,
  96. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  97. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  98. quippe etenim multo proclivius exorientur
  99. candida de nullo quam nigro nata colore
  100. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  101. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  102. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  103. scire licet quam sint nullo velata colore;
  104. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  105. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  106. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  107. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  108. quae sita cervices circum collumque coronat;
  109. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  110. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  111. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  112. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  113. consimili mutat ratione obversa colores;
  114. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  115. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  116. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  117. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  118. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  119. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  120. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  121. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  122. sed variis formis variantes edere tactus.
  123. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  124. est natura coloris et omnia principiorum
  125. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  126. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  127. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  128. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  129. ex albis album pinnis iactare colorem
  130. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  131. aut alio quovis uno varioque colore.
  132. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  133. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  134. evanescere paulatim stinguique colorem;
  135. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  136. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  137. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  138. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  139. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  140. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  141. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  142. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  143. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  144. scire licet quaedam tam constare orba colore
  145. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  146. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  147. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  148. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  149. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  150. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  151. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  152. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  153. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  154. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  155. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  156. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  157. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  158. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  159. concoctosque suo contractans perdere viro,
  160. propter eandem rem debent primordia rerum
  161. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  162. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  163. nec simili ratione saporem denique quemquam
  164. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  165. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  166. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  167. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  168. inmortalia si volumus subiungere rebus
  169. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  170. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  171. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  172. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  173. principiis constare. neque id manufesta refutant
  174. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  175. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  176. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  177. quippe videre licet vivos existere vermes
  178. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  179. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  180. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  181. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  182. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  183. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  184. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  185. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  186. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  187. non alia longe ratione atque arida ligna
  188. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  189. iamne vides igitur magni primordia rerum
  190. referre in quali sint ordine quaeque locata
  191. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  192. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  193. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  194. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  195. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  196. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  197. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  198. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  199. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  200. sed magni referre ea primum quantula constent,
  201. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  202. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  203. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  204. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  205. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  206. antiquis ex ordinibus permota nova re
  207. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  208. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  209. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  210. * * *
  211. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  212. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  213. mollia mortali consistere corpore creta.
  214. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  215. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  216. aut similis totis animalibus esse putari.
  217. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  218. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  219. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  220. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  221. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  222. vitali ut possint consentire undique sensu.
  223. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  224. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  225. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  226. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  227. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  228. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  229. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  230. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  231. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  232. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  233. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  234. quatinus in pullos animalis vertier ova
  235. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  236. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  237. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  238. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  239. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  240. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  241. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  242. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  243. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  244. Principio nequeunt ullius corporis esse
  245. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  246. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  247. aere fluminibus terris terraque creatis,
  248. nec congressa modo vitalis convenientes
  249. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  250. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  251. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  252. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  253. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  254. dissoluuntur enim positurae principiorum
  255. et penitus motus vitales inpediuntur,
  256. donec materies omnis concussa per artus
  257. vitalis animae nodos a corpore solvit
  258. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  259. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  260. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  261. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  262. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  263. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  264. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  265. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  266. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  267. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  268. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  269. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  270. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  271. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  272. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  273. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  274. scire licet nullo primordia posse dolore
  275. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  276. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  277. corporibus, quorum motus novitate laborent
  278. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  279. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  280. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  281. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  282. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  283. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  284. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  285. multaque de rerum mixtura dicere callent
  286. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  287. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  288. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  289. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  290. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  291. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  292. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  293. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  294. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  295. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  296. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  297. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  298. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  299. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  300. umoris guttas mater cum terra recepit,
  301. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  302. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  303. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  304. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  305. qua propter merito maternum nomen adepta est.