De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non quo multa parum communis littera currat
  2. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  3. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  4. sic aliis in rebus item communia multa
  5. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  6. dissimili tamen inter se consistere summa
  7. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  8. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  9. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  10. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  11. semiferas hominum species existere et altos
  12. inter dum ramos egigni corpore vivo
  13. multaque conecti terrestria membra marinis,
  14. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  15. pascere naturam per terras omniparentis.
  16. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  17. seminibus certis certa genetrice creata
  18. conservare genus crescentia posse videmus.
  19. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  20. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  21. corpora discedunt conexaque convenientis
  22. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  23. reicere in terras naturam, multaque caecis
  24. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  25. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  26. vitalis motus consentire atque imitari.
  27. sed ne forte putes animalia sola teneri
  28. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  29. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  30. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  31. dissimili constare figura principiorum;
  32. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  33. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  34. semina cum porro distent, differre necessust
  35. intervalla vias conexus pondera plagas
  36. concursus motus; quae non animalia solum
  37. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  38. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  39. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  40. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  41. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  42. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  43. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  44. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  45. corpora consimili sint eius tincta colore;
  46. nullus enim color est omnino materiai
  47. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  48. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  49. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  50. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  51. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  52. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  53. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  54. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  55. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  56. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  57. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  58. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  59. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  60. immutabile enim quiddam superare necessest,
  61. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  62. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  63. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  64. proinde colore cave contingas semina rerum,
  65. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  66. Praeterea si nulla coloris principiis est
  67. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  68. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  69. propterea magni quod refert, semina quaeque
  70. cum quibus et quali positura contineantur
  71. et quos inter se dent motus accipiantque,
  72. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  73. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  74. marmoreo fieri possint candore repente,
  75. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  76. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  77. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  78. materies ubi permixta est illius et ordo
  79. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  80. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  81. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  82. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  83. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  84. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  85. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  86. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  87. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  88. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  89. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  90. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  91. aut alio in quovis uno puroque nitore
  92. dissimiles longe inter se variosque colores.
  93. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  94. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  95. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  96. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  97. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  98. principiis rerum non numquam causa colores,
  99. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  100. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  101. quippe etenim multo proclivius exorientur
  102. candida de nullo quam nigro nata colore
  103. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  104. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  105. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  106. scire licet quam sint nullo velata colore;
  107. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  108. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  109. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  110. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  111. quae sita cervices circum collumque coronat;
  112. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  113. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  114. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  115. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  116. consimili mutat ratione obversa colores;
  117. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  118. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  119. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  120. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  121. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  122. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  123. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  124. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  125. sed variis formis variantes edere tactus.
  126. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  127. est natura coloris et omnia principiorum
  128. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  129. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  130. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  131. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  132. ex albis album pinnis iactare colorem
  133. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  134. aut alio quovis uno varioque colore.
  135. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  136. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  137. evanescere paulatim stinguique colorem;
  138. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  139. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  140. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  141. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  142. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  143. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  144. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  145. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  146. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  147. scire licet quaedam tam constare orba colore
  148. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  149. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  150. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  151. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  152. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  153. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  154. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  155. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  156. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  157. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  158. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  159. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  160. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  161. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  162. concoctosque suo contractans perdere viro,
  163. propter eandem rem debent primordia rerum
  164. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  165. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  166. nec simili ratione saporem denique quemquam
  167. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  168. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  169. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  170. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  171. inmortalia si volumus subiungere rebus
  172. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  173. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  174. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  175. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  176. principiis constare. neque id manufesta refutant
  177. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  178. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  179. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  180. quippe videre licet vivos existere vermes
  181. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  182. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  183. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  184. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  185. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  186. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  187. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  188. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  189. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  190. non alia longe ratione atque arida ligna
  191. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  192. iamne vides igitur magni primordia rerum
  193. referre in quali sint ordine quaeque locata
  194. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  195. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  196. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  197. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  198. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  199. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  200. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  201. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  202. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  203. sed magni referre ea primum quantula constent,
  204. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  205. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  206. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  207. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  208. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  209. antiquis ex ordinibus permota nova re
  210. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  211. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  212. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  213. * * *
  214. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  215. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  216. mollia mortali consistere corpore creta.
  217. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  218. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  219. aut similis totis animalibus esse putari.
  220. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  221. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  222. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  223. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  224. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  225. vitali ut possint consentire undique sensu.
  226. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  227. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  228. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  229. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  230. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  231. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  232. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  233. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  234. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  235. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  236. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  237. quatinus in pullos animalis vertier ova
  238. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  239. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  240. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  241. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  242. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  243. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  244. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  245. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  246. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  247. Principio nequeunt ullius corporis esse
  248. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  249. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  250. aere fluminibus terris terraque creatis,
  251. nec congressa modo vitalis convenientes
  252. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  253. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  254. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  255. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  256. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  257. dissoluuntur enim positurae principiorum
  258. et penitus motus vitales inpediuntur,
  259. donec materies omnis concussa per artus
  260. vitalis animae nodos a corpore solvit
  261. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  262. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  263. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  264. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  265. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  266. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  267. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  268. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  269. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  270. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  271. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  272. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  273. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  274. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  275. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  276. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  277. scire licet nullo primordia posse dolore
  278. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  279. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  280. corporibus, quorum motus novitate laborent
  281. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  282. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  283. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  284. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  285. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  286. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  287. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  288. multaque de rerum mixtura dicere callent
  289. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  290. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  291. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  292. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  293. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  294. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  295. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  296. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  297. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  298. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  299. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  300. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  301. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  302. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  303. umoris guttas mater cum terra recepit,
  304. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  305. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  306. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  307. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  308. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  309. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  310. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  311. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  312. nec sic interemit mors res ut materiai
  313. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  314. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  315. res ut convertant formas mutentque colores
  316. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  317. ut noscas referre earum primordia rerum
  318. cum quibus et quali positura contineantur
  319. et quos inter se dent motus accipiantque,
  320. neve putes aeterna penes residere potesse
  321. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  322. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  323. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  324. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  325. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  326. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  327. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  328. consimilis; verum positura discrepitant res.
  329. sic ipsis in rebus item iam materiai
  330. intervalla vias conexus pondera plagas
  331. concursus motus ordo positura figurae
  332. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  333. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  334. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  335. accedere et nova se species ostendere rerum.
  336. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  337. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  338. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  339. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  340. principio caeli clarum purumque colorem
  341. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  342. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  343. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  344. ex improviso si sint obiecta repente,
  345. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  346. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  347. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  348. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  349. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  350. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  351. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  352. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  353. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  354. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  355. infinita foris haec extra moenia mundi,
  356. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  357. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  358. Principio nobis in cunctas undique partis
  359. et latere ex utroque supra supterque per omne
  360. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  361. vociferatur, et elucet natura profundi.
  362. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  363. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  364. seminaque innumero numero summaque profunda
  365. multimodis volitent aeterno percita motu,
  366. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  367. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  368. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  369. sponte sua forte offensando semina rerum
  370. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  371. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  372. magnarum rerum fierent exordia semper,
  373. terrai maris et caeli generisque animantum.
  374. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  375. esse alios alibi congressus materiai,
  376. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  377. Praeterea cum materies est multa parata,
  378. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  379. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  380. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  381. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  382. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  383. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  384. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  385. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  386. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  387. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  388. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  389. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  390. sint genere. in primis animalibus indice mente
  391. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  392. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  393. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  394. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  395. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  396. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  397. quando quidem vitae depactus terminus alte
  398. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  399. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  400. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  401. libera continuo, dominis privata superbis,
  402. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  403. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  404. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  405. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  406. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  407. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  408. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  409. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  410. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  411. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  412. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  413. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  414. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  415. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  416. primigenum maris et terrae solisque coortum
  417. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  418. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  419. unde mare et terrae possent augescere et unde
  420. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  421. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  422. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  423. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  424. umor ad umorem, terreno corpore terra
  425. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  426. donique ad extremum crescendi perfica finem
  427. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  428. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  429. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  430. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  431. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  432. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  433. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  434. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  435. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  436. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  437. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  438. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  439. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  440. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  441. inde minutatim vires et robur adultum
  442. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  443. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  444. et quo latior est, in cunctas undique partis
  445. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  446. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  447. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  448. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  449. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  450. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  451. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  452. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  453. corpora conficere et plagis infesta domare.
  454. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  455. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  456. omnia debet enim cibus integrare novando
  457. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  458. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  459. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  460. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  461. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  462. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  463. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  464. aurea de caelo demisit funis in arva
  465. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  466. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  467. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  468. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  469. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  470. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  471. conterimusque boves et viris agricolarum,
  472. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  473. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  474. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  475. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  476. et cum tempora temporibus praesentia confert
  477. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  478. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  479. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  480. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  481. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  482. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  483. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  484. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur
  67. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  68. unde homines dum se falso terrore coacti
  69. effugisse volunt longe longeque remosse,
  70. sanguine civili rem conflant divitiasque
  71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  72. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  73. et consanguineum mensas odere timentque.
  74. consimili ratione ab eodem saepe timore
  75. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  76. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  77. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  78. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  79. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  80. percipit humanos odium lucisque videndae,
  81. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  82. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  83. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  84. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  85. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  86. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  87. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  88. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  89. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  90. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  91. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  92. non radii solis neque lucida tela diei
  93. discutiant, sed naturae species ratioque.
  94. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  95. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  96. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  97. atque oculei partes animantis totius extant.
  98. ---
  99. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  100. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  101. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  102. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  103. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  104. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  105. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  106. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  107. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  108. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  109. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  110. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  111. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  112. in nullo caput interea sit forte dolore.
  113. Praeterea molli cum somno dedita membra
  114. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  115. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  116. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  117. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  118. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  119. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  120. principio fit uti detracto corpore multo
  121. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  122. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  123. diffugere forasque per os est editus ,
  124. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  125. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  126. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  127. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  128. semina, curare in membris ut vita moretur.
  129. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  130. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  131. quapropter quoniam est animi natura reperta
  132. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  133. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  134. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  135. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  136. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  137. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  138. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  139. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  140. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  141. idque situm media regione in pectoris haeret.
  142. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  143. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  144. cetera pars animae per totum dissita corpus
  145. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  146. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  147. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  148. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  149. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  150. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  151. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  152. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  153. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  154. consentire animam totam per membra videmus
  155. sudoresque ita palloremque existere toto
  156. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  157. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  158. denique concidere ex animi terrore videmus
  159. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  160. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  161. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  162. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  163. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  164. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  165. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  166. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  167. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  168. corporea natura animum constare animamque?
  169. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  170. consentire animum nobis in corpore cernis.
  171. si minus offendit vitam vis horrida teli
  172. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  173. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  174. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  175. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  176. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  177. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  178. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  179. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  180. principio esse aio persuptilem atque minutis
  181. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  182. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  183. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  184. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  185. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  186. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  187. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  188. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  189. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  190. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  191. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  192. at contra mellis constantior est natura
  193. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  194. haeret enim inter se magis omnis materiai
  195. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  196. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  197. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  198. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  199. at contra lapidum coniectum spicarumque
  200. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  201. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  202. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  203. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  204. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  205. mobilis egregie, perquam constare necessest
  206. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  207. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  208. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  209. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  210. quam tenui constet textura quamque loco se
  211. contineat parvo, si possit conglomerari,
  212. quod simul atque hominem leti secura quies est
  213. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  214. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  215. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  216. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  217. ergo animam totam perparvis esse necessest
  218. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  219. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  220. extima membrorum circumcaesura tamen se
  221. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  222. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  223. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  224. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  225. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  226. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  227. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  228. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  229. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  230. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  231. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  232. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  233. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  234. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  235. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  236. rara quod eius enim constat natura, necessest
  237. inter eum primordia multa moveri.
  238. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  239. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  240. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  241. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  242. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  243. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  244. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  245. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  246. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  247. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  248. inde calor motus et venti caeca potestas
  249. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  250. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  251. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  252. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  253. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  254. permanare malum, quin omnia perturbentur
  255. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  256. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  257. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  258. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  259. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  260. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  261. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  262. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  263. inter enim cursant primordia principiorum
  264. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  265. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  266. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  267. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  268. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  269. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  270. sic calor atque et venti caeca potestas
  271. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  272. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  273. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  274. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  275. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  276. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  277. quod genus in nostris membris et corpore toto
  278. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  279. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  280. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  281. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  282. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  283. consimili ratione necessest ventus et
  284. et calor inter se vigeant commixta per artus
  285. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  286. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  287. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  288. interemant sensum diductaque solvant.
  289. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  290. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  291. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  292. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  293. est etiam quoque pacati status ille,
  294. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  295. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  296. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  297. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  298. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  299. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  300. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  301. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  302. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  303. at natura boum placido magis vivit
  304. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  305. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  306. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  307. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  308. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  309. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  310. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  311. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  312. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  313. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  314. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  315. inque aliis rebus multis differre necessest
  316. naturas hominum varias moresque sequacis;
  317. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  318. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  319. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  320. illud in his rebus video firmare potesse,
  321. usque adeo naturarum vestigia linqui
  322. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  323. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  324. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  325. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  326. nam communibus inter se radicibus haerent
  327. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  328. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  329. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  330. sic animi atque animae naturam corpore toto
  331. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  332. inplexis ita principiis ab origine prima
  333. inter se fiunt consorti praedita vita,
  334. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  335. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  336. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  337. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  338. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  339. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  340. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  341. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  342. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  343. discidium possunt artus perferre relicti,
  344. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  345. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  346. mutua vitalis discunt contagia motus,
  347. maternis etiam membris alvoque reposta,
  348. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  349. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  350. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  351. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  352. atque animam credit permixtam corpore toto
  353. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  354. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  355. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  356. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  357. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  358. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  359. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  360. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  361. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  362. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  363. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  364. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  365. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  366. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  367. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  368. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  369. iam magis exemptis oculis debere videtur
  370. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  371. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  372. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  373. corporis atque animi primordia singula primis
  374. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  375. nam cum multo sunt animae elementa minora
  376. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  377. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  378. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  379. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  380. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  381. intervalla tenere exordia prima animai.
  382. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  383. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  384. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  385. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  386. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  387. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  388. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  389. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  390. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  391. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  392. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  393. quam primordia sentiscant concussa animai,
  394. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  395. et quam in his intervallis tuditantia possint
  396. concursare coire et dissultare vicissim.
  397. Et magis est animus vitai claustra
  398. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  399. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  400. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  401. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  402. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  403. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  404. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  405. truncus adempta anima circum membrisque remota
  406. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  407. si non omnimodis, at magna parte animai
  408. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  409. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  410. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  411. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  412. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  413. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  414. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  415. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  416. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  417. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  418. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  419. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  420. conquisita diu dulcique reperta labore
  421. digna tua pergam disponere carmina vita.
  422. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  423. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  424. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  425. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  426. Principio quoniam tenuem constare minutis
  427. corporibus docui multoque minoribus esse
  428. principiis factam quam liquidus umor aquai
  429. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  430. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  431. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  432. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  433. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  434. nam procul haec dubio nobis simulacra
  435. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  436. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  437. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  438. crede animam quoque diffundi multoque perire
  439. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  440. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  441. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  442. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  443. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  444. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  445. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  446. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  447. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  448. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  449. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  450. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  451. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  452. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  453. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  454. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  455. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  456. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  457. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  458. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  459. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  460. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  461. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  462. sic animum curas acris luctumque metumque;
  463. quare participem leti quoque convenit esse.
  464. quin etiam morbis in corporis avius errat
  465. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  466. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  467. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  468. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  469. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  470. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  471. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  472. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  473. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  474. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  475. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  476. et pariter mentem sanari corpus inani
  477. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  478. acris et in venas discessit diditus ardor,
  479. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  480. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  481. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  482. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  483. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  484. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  485. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  486. significant, paulo si durior insinuarit
  487. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  488. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  489. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  490. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  491. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  492. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  493. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  494. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  495. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  496. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  497. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  498. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  499. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  500. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  501. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  502. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  503. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  504. in latebras acer corrupti corporis umor,
  505. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  506. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  507. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  508. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  509. cur eadem credis sine corpore in aperto
  510. cum validis ventis aetatem degere posse?
  511. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  512. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  513. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  514. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  515. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  516. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  517. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  518. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  519. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  520. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  521. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  522. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  523. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  524. usque adeo falsae rationi vera videtur
  525. res occurrere et effugium praecludere eunti
  526. ancipitique refutatu convincere falsum.
  527. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  528. et membratim vitalem deperdere sensum;
  529. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  530. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  531. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  532. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  533. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  534. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  535. introsum trahere et partis conducere in unum
  536. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  537. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  538. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  539. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  540. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  541. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  542. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  543. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  544. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  545. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  546. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  547. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  548. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  549. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  550. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  551. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  552. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  553. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  554. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  555. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  556. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  557. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  558. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  559. Denique corporis atque animi vivata potestas
  560. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  561. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  562. sola potest animi per se natura nec autem
  563. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  564. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  565. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  566. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  567. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  568. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  569. nec magnis intervallis primordia possunt
  570. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  571. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  572. haut possunt post mortem eiecta moveri
  573. propterea quia non simili ratione tenentur;
  574. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  575. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  576. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  577. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  578. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  579. dissolui sensus animi fateare necessest
  580. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  581. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  582. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  583. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  584. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  585. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  586. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  587. fundamenta foras manant animaeque per artus
  588. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  589. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  590. dispertitam animae naturam exisse per artus
  591. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  592. quam prolapsa foras enaret in auras.
  593. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  594. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  595. ire anima ac toto solui de corpore tota
  596. et quasi supremo languescere tempore voltus
  597. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  598. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  599. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  600. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  601. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  602. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  603. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  604. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  605. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  606. non modo non omnem possit durare per aevom,
  607. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  608. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  609. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  610. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  611. verum deficere in certa regione locatam;
  612. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  613. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  614. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  615. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  616. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  617. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  618. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  619. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  620. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  621. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  622. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  623. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  624. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  625. Praeterea si inmortalis natura animaist
  626. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  627. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  628. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  629. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  630. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  631. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  632. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  633. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  634. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  635. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  636. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  637. si subito medium celeri praeciderit ictu
  638. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  639. dispertita procul dubio quoque vis animai
  640. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  641. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  642. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  643. falciferos memorant currus abscidere membra
  644. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  645. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  646. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  647. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  648. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  649. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  650. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  651. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  652. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  653. inde alius conatur adempto surgere crure,
  654. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  655. et caput abscisum calido viventeque trunco
  656. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  657. donec reliquias animai reddidit omnes.
  658. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  659. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  660. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  661. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  662. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  663. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  664. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  665. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  666. particulis animas? at ea ratione sequetur
  667. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  668. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  669. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  670. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  671. Praeterea si inmortalis natura animai
  672. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  673. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  674. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  675. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  676. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  677. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  678. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  679. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  680. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  681. inferri solitast animi vivata potestas
  682. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  683. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  684. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  685. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  686. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  687. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  688. expertis animas nec leti lege solutas;
  689. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  690. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  691. quod fieri totum contra manifesta docet res
  692. ita conexa est per venas viscera nervos
  693. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  694. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  695. et lapis oppressus subitis e frugibus
  696. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  697. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  698. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  699. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  700. permanare animam nobis per membra solere,
  701. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  702. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  703. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  704. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  705. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  706. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  707. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  708. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  709. particulae quibus haec animi natura creatur,
  710. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  711. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  712. quapropter neque natali privata videtur
  713. esse die natura animae nec funeris expers.
  714. Semina praeterea linquontur necne animai
  715. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  716. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  717. partibus amissis quoniam libata recessit.
  718. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  719. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  720. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  721. expirant atque unde animantum copia tanta
  722. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  723. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  724. vermibus et privas in corpora posse venire
  725. credis nec reputas cur milia multa animarum
  726. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  727. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  728. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  729. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  730. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  731. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  732. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  733. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  734. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  735. et mala multa animus contage fungitur eius.
  736. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  737. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  738. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  739. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  740. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  741. conexae neque consensu contagia fient.
  742. Denique cur acris violentia triste leonum
  743. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  744. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  745. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  746. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  747. si non, certa suo quia semine seminioque
  748. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  749. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  750. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  751. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  752. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  753. accipiter fugiens veniente columba,
  754. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  755. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  756. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  757. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  758. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  759. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  760. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  761. sin animas hominum dicent in corpora semper
  762. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  763. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  764. si non, certa suo quia semine seminioque
  765. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  766. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  767. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  768. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  769. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  770. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  771. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  772. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  773. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  774. an metuit conclusa manere in corpore putri
  775. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  776. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  777. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  778. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  779. expectare immortalis mortalia membra
  780. innumero numero certareque praeproperanter
  781. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  782. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  783. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  784. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  785. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  786. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  787. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  788. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  789. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  790. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  791. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  792. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  793. posset et innasci quavis in parte soleret,
  794. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  795. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  796. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  797. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  798. totum posse extra corpus durare genique.
  799. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  800. confiteare animam distractam in corpore toto.
  801. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  802. consentire putare et fungi mutua posse
  803. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  804. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  805. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  806. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  807. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  808. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  809. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  810. dissociare intus partis, ut materiai
  811. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  812. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  813. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  814. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  815. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  816. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  817. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  818. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  819. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  820. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  821. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  822. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  823. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  824. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  825. ---
  826. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  827. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  828. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  829. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  830. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  831. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  832. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  833. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  834. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  835. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  836. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  837. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  838. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  839. omnibus humanis esset terraque marique,
  840. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  841. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  842. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  843. accidere omnino poterit sensumque movere,
  844. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  845. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  846. distractast animi natura animaeque potestas,
  847. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  848. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  849. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  850. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  851. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  852. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  853. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  854. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  855. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  856. nam cum respicias inmensi temporis omne
  857. praeteritum spatium, tum motus materiai
  858. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  859. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  860. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  861. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  862. inter enim iectast vitai pausa vageque
  863. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  864. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  865. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  866. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  867. illum cui possint incommoda conciliari,
  868. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  869. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  870. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  871. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  872. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  873. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  874. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  875. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  876. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  877. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  878. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  879. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  880. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  881. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  882. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  883. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  884. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  885. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  886. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  887. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  888. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  889. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  890. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  891. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  892. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  893. aut in melle situm suffocari atque rigere
  894. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  895. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  896. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  897. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  898. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  899. non poteris factis florentibus esse tuisque
  900. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  901. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  902. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  903. iam desiderium rerum super insidet una.'
  904. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  905. dissoluant animi magno se angore metuque.
  906. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  907. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  908. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  909. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  910. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  911. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  912. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  913. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  914. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  915. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  916. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  917. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  918. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  919. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  920. aut aliae cuius desiderium insideat rei.