De Rerum Natura
Lucretius
-
- conveniunt et res permixto semine constant.
- Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
- multa elementa vides multis communia verbis,
- cum tamen inter se versus ac verba necesse est
- confiteare alia ex aliis constare elementis;
- non quo multa parum communis littera currat
- aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
- sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
- sic aliis in rebus item communia multa
- multarum rerum cum sint, primordia rerum
- dissimili tamen inter se consistere summa
- possunt; ut merito ex aliis constare feratur
- humanum genus et fruges arbustaque laeta.
- Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
- omnia; nam volgo fieri portenta videres,
- semiferas hominum species existere et altos
- inter dum ramos egigni corpore vivo
- multaque conecti terrestria membra marinis,
- tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
- pascere naturam per terras omniparentis.
- quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
- seminibus certis certa genetrice creata
- conservare genus crescentia posse videmus.
- scilicet id certa fieri ratione necessust.
- nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
- corpora discedunt conexaque convenientis
- efficiunt motus; at contra aliena videmus
- reicere in terras naturam, multaque caecis
- corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
- quae neque conecti quoquam potuere neque intus
- vitalis motus consentire atque imitari.
- sed ne forte putes animalia sola teneri
- legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
- nam vel uti tota natura dissimiles sunt
- inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
- dissimili constare figura principiorum;
- non quo multa parum simili sint praedita forma,
- sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
- semina cum porro distent, differre necessust
- intervalla vias conexus pondera plagas
- concursus motus; quae non animalia solum
- corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
- secernunt caelumque a terris omne retentant.
- Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
- percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
- principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
- aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
- nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
- propterea gerere hunc credas, quod materiai
- corpora consimili sint eius tincta colore;
- nullus enim color est omnino materiai
- corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
- in quae corpora si nullus tibi forte videtur
- posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
- nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
- dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
- ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
- scire licet nostrae quoque menti corpora posse
- vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
- denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
- tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
- Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
- omnis enim color omnino mutatur in omnis;
- quod facere haud ullo debent primordia pacto;
- immutabile enim quiddam superare necessest,
- ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
- nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
- continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
- proinde colore cave contingas semina rerum,
- ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
- Praeterea si nulla coloris principiis est
- reddita natura et variis sunt praedita formis,
- e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
- propterea magni quod refert, semina quaeque
- cum quibus et quali positura contineantur
- et quos inter se dent motus accipiantque,
- perfacile extemplo rationem reddere possis,
- cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
- marmoreo fieri possint candore repente,
- ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
- vertitur in canos candenti marmore fluctus;
- dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
- materies ubi permixta est illius et ordo
- principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
- continuo id fieri ut candens videatur et album.
- quod si caeruleis constarent aequora ponti
- seminibus, nullo possent albescere pacto;
- nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
- numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
- sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
- quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
- ut saepe ex aliis formis variisque figuris
- efficitur quiddam quadratum unaque figura,
- conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
- dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
- aut alio in quovis uno puroque nitore
- dissimiles longe inter se variosque colores.
- praeterea nihil officiunt obstantque figurae
- dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
- at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
- quo minus esse uno possit res tota nitore.
- Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
- principiis rerum non numquam causa colores,
- occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
- nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
- quippe etenim multo proclivius exorientur
- candida de nullo quam nigro nata colore