De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. religione animum turpi contingere parcat.
  2. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  3. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  4. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  5. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  6. dissimili vivont specie retinentque parentum
  7. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  8. tanta est in quovis genere herbae materiai
  9. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  10. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  11. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  12. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  13. dissimili perfecta figura principiorum.
  14. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  15. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  16. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  17. scintillasque agere ac late differre favillam.
  18. cetera consimili mentis ratione peragrans
  19. invenies igitur multarum semina rerum
  20. corpore celare et varias cohibere figuras.