De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  2. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  3. haec igitur variis debent constare figuris;
  4. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  5. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  6. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  7. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  8. conveniunt et res permixto semine constant.
  9. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  10. multa elementa vides multis communia verbis,
  11. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  12. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  13. non quo multa parum communis littera currat
  14. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  15. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  16. sic aliis in rebus item communia multa
  17. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  18. dissimili tamen inter se consistere summa
  19. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  20. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  21. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  22. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  23. semiferas hominum species existere et altos
  24. inter dum ramos egigni corpore vivo
  25. multaque conecti terrestria membra marinis,
  26. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  27. pascere naturam per terras omniparentis.
  28. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  29. seminibus certis certa genetrice creata
  30. conservare genus crescentia posse videmus.
  31. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  32. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  33. corpora discedunt conexaque convenientis
  34. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  35. reicere in terras naturam, multaque caecis
  36. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  37. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  38. vitalis motus consentire atque imitari.
  39. sed ne forte putes animalia sola teneri
  40. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  41. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  42. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  43. dissimili constare figura principiorum;
  44. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  45. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  46. semina cum porro distent, differre necessust
  47. intervalla vias conexus pondera plagas
  48. concursus motus; quae non animalia solum
  49. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  50. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  51. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  52. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  53. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  54. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  55. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  56. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  57. corpora consimili sint eius tincta colore;
  58. nullus enim color est omnino materiai
  59. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  60. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  61. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  62. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  63. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  64. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  65. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  66. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  67. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  68. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  69. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  70. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  71. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  72. immutabile enim quiddam superare necessest,
  73. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  74. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  75. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  76. proinde colore cave contingas semina rerum,
  77. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  78. Praeterea si nulla coloris principiis est
  79. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  80. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  81. propterea magni quod refert, semina quaeque
  82. cum quibus et quali positura contineantur
  83. et quos inter se dent motus accipiantque,
  84. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  85. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  86. marmoreo fieri possint candore repente,
  87. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  88. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  89. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  90. materies ubi permixta est illius et ordo
  91. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  92. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  93. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  94. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  95. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  96. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  97. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  98. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  99. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  100. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  101. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  102. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  103. aut alio in quovis uno puroque nitore
  104. dissimiles longe inter se variosque colores.
  105. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  106. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  107. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  108. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  109. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  110. principiis rerum non numquam causa colores,
  111. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  112. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  113. quippe etenim multo proclivius exorientur
  114. candida de nullo quam nigro nata colore
  115. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  116. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  117. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  118. scire licet quam sint nullo velata colore;
  119. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  120. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  121. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  122. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  123. quae sita cervices circum collumque coronat;
  124. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  125. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  126. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  127. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  128. consimili mutat ratione obversa colores;
  129. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  130. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  131. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  132. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  133. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  134. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  135. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  136. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  137. sed variis formis variantes edere tactus.
  138. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  139. est natura coloris et omnia principiorum
  140. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  141. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  142. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  143. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  144. ex albis album pinnis iactare colorem
  145. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  146. aut alio quovis uno varioque colore.
  147. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  148. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  149. evanescere paulatim stinguique colorem;
  150. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  151. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  152. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  153. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  154. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  155. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  156. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  157. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  158. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  159. scire licet quaedam tam constare orba colore
  160. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  161. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  162. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  163. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  164. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  165. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  166. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  167. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  168. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  169. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  170. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  171. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  172. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  173. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  174. concoctosque suo contractans perdere viro,
  175. propter eandem rem debent primordia rerum
  176. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  177. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  178. nec simili ratione saporem denique quemquam
  179. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  180. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  181. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  182. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  183. inmortalia si volumus subiungere rebus
  184. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  185. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  186. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  187. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  188. principiis constare. neque id manufesta refutant
  189. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  190. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  191. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  192. quippe videre licet vivos existere vermes
  193. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  194. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  195. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  196. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  197. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  198. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  199. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  200. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  201. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  202. non alia longe ratione atque arida ligna
  203. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  204. iamne vides igitur magni primordia rerum
  205. referre in quali sint ordine quaeque locata
  206. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  207. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  208. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  209. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  210. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  211. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  212. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  213. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  214. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  215. sed magni referre ea primum quantula constent,
  216. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  217. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  218. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  219. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  220. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  221. antiquis ex ordinibus permota nova re
  222. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  223. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  224. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  225. * * *
  226. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  227. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  228. mollia mortali consistere corpore creta.
  229. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  230. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  231. aut similis totis animalibus esse putari.
  232. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  233. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  234. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  235. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  236. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  237. vitali ut possint consentire undique sensu.
  238. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  239. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  240. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  241. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  242. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  243. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  244. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  245. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  246. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  247. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  248. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  249. quatinus in pullos animalis vertier ova
  250. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  251. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  252. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  253. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  254. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  255. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  256. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  257. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  258. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  259. Principio nequeunt ullius corporis esse
  260. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  261. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  262. aere fluminibus terris terraque creatis,
  263. nec congressa modo vitalis convenientes
  264. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  265. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  266. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  267. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  268. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  269. dissoluuntur enim positurae principiorum
  270. et penitus motus vitales inpediuntur,
  271. donec materies omnis concussa per artus
  272. vitalis animae nodos a corpore solvit
  273. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  274. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  275. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  276. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  277. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  278. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  279. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  280. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  281. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  282. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  283. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  284. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  285. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  286. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  287. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  288. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  289. scire licet nullo primordia posse dolore
  290. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  291. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  292. corporibus, quorum motus novitate laborent
  293. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  294. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  295. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  296. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  297. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  298. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  299. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  300. multaque de rerum mixtura dicere callent