De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. expediam: tu te dictis praebere memento.
  2. nam certe non inter se stipata cohaeret
  3. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  4. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  5. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  6. cum tamen incolumis videatur summa manere
  7. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  8. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  9. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  10. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  11. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  12. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  13. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  14. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  15. Si cessare putas rerum primordia posse
  16. cessandoque novos rerum progignere motus,
  17. avius a vera longe ratione vagaris.
  18. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  19. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  20. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  21. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  22. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  23. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  24. et quo iactari magis omnia materiai
  25. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  26. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  27. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  28. inmensumque patere in cunctas undique partis
  29. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  30. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  31. reddita corporibus primis per inane profundum,
  32. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  33. partim intervallis magnis confulta resultant,
  34. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  35. et quae cumque magis condenso conciliatu
  36. exiguis intervallis convecta resultant,
  37. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  38. haec validas saxi radices et fera ferri
  39. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  40. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  41. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  42. in magnis intervallis; haec aera rarum
  43. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  44. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  45. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  46. consociare etiam motus potuere recepta.
  47. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  48. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  49. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  50. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  51. multa minuta modis multis per inane videbis
  52. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  53. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  54. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  55. conciliis et discidiis exercita crebris;
  56. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  57. quale sit in magno iactari semper inani.
  58. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  59. exemplare dare et vestigia notitiai.
  60. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  61. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  62. quod tales turbae motus quoque materiai
  63. significant clandestinos caecosque subesse.
  64. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  65. commutare viam retroque repulsa reverti
  66. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  67. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  68. prima moventur enim per se primordia rerum,
  69. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  70. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  71. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  72. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  73. sic a principiis ascendit motus et exit
  74. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  75. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  76. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  77. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  78. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  79. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  80. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  81. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  82. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  83. convestire sua perfundens omnia luce,
  84. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  85. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  86. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  87. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  88. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  89. sed complexa meant inter se conque globata;
  90. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  91. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  92. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  93. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  94. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  95. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  96. debent ni mirum praecellere mobilitate
  97. et multo citius ferri quam lumina solis
  98. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  99. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  100. * * *
  101. nec persectari primordia singula quaeque,
  102. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  103. At quidam contra haec, ignari materiai,
  104. naturam non posse deum sine numine reddunt
  105. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  106. tempora mutare annorum frugesque creare
  107. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  108. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  109. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  110. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  111. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  112. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  113. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  114. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  115. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  116. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  117. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  118. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  119. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  120. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  121. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  122. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  123. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  124. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  125. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  126. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  127. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  128. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  129. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  130. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  131. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  132. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  133. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  134. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  135. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  136. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  137. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  138. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  139. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  140. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  141. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  142. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  143. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  144. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  145. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  146. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  147. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  148. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  149. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  150. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  151. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  152. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  153. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  154. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  155. incertisque locis spatio depellere paulum,
  156. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  157. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  158. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  159. nec foret offensus natus nec plaga creata
  160. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  161. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  162. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  163. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  164. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  165. avius a vera longe ratione recedit.
  166. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  167. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  168. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  169. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,