De Rerum Natura
Lucretius
-
- multa modis multis effert in lumina solis.
- hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
- constituet fruges et Bacchi nomine abuti
- mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
- concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
- esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
- religione animum turpi contingere parcat.
- Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
- lanigerae pecudes et equorum duellica proles
- buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
- ex unoque sitim sedantes flumine aquai
- dissimili vivont specie retinentque parentum
- naturam et mores generatim quaeque imitantur.
- tanta est in quovis genere herbae materiai
- dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
- Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
- ossa cruor venae calor umor viscera nervi
- constituunt, quae sunt porro distantia longe,