De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  2. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  3. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  4. et quia multarum potitur primordia rerum,
  5. multa modis multis effert in lumina solis.
  6. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  7. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  8. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  9. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  10. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  11. religione animum turpi contingere parcat.
  12. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  13. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  14. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  15. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  16. dissimili vivont specie retinentque parentum
  17. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  18. tanta est in quovis genere herbae materiai
  19. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  20. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  21. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  22. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  23. dissimili perfecta figura principiorum.
  24. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  25. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  26. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  27. scintillasque agere ac late differre favillam.
  28. cetera consimili mentis ratione peragrans
  29. invenies igitur multarum semina rerum
  30. corpore celare et varias cohibere figuras.
  31. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  32. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  33. haec igitur variis debent constare figuris;
  34. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  35. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  36. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  37. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  38. conveniunt et res permixto semine constant.
  39. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  40. multa elementa vides multis communia verbis,
  41. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  42. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  43. non quo multa parum communis littera currat
  44. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  45. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  46. sic aliis in rebus item communia multa
  47. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  48. dissimili tamen inter se consistere summa
  49. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  50. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  51. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  52. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  53. semiferas hominum species existere et altos
  54. inter dum ramos egigni corpore vivo
  55. multaque conecti terrestria membra marinis,
  56. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras