De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea magnam armati matrem comitantur,
  2. aut quia significant divam praedicere ut armis
  3. ac virtute velint patriam defendere terram
  4. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  5. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  6. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  7. omnis enim per se divom natura necessest
  8. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  9. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  10. nam privata dolore omni, privata periclis,
  11. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  12. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  13. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  14. et quia multarum potitur primordia rerum,
  15. multa modis multis effert in lumina solis.
  16. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  17. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  18. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  19. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  20. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  21. religione animum turpi contingere parcat.
  22. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  23. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  24. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  25. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  26. dissimili vivont specie retinentque parentum
  27. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  28. tanta est in quovis genere herbae materiai
  29. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  30. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  31. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  32. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  33. dissimili perfecta figura principiorum.
  34. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  35. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  36. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  37. scintillasque agere ac late differre favillam.
  38. cetera consimili mentis ratione peragrans
  39. invenies igitur multarum semina rerum
  40. corpore celare et varias cohibere figuras.
  41. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  42. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  43. haec igitur variis debent constare figuris;
  44. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  45. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  46. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  47. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  48. conveniunt et res permixto semine constant.
  49. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  50. multa elementa vides multis communia verbis,
  51. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  52. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  53. non quo multa parum communis littera currat
  54. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  55. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  56. sic aliis in rebus item communia multa
  57. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  58. dissimili tamen inter se consistere summa
  59. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  60. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  61. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  62. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  63. semiferas hominum species existere et altos
  64. inter dum ramos egigni corpore vivo
  65. multaque conecti terrestria membra marinis,
  66. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  67. pascere naturam per terras omniparentis.
  68. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  69. seminibus certis certa genetrice creata
  70. conservare genus crescentia posse videmus.
  71. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  72. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  73. corpora discedunt conexaque convenientis
  74. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  75. reicere in terras naturam, multaque caecis
  76. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  77. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  78. vitalis motus consentire atque imitari.
  79. sed ne forte putes animalia sola teneri
  80. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  81. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  82. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  83. dissimili constare figura principiorum;
  84. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  85. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  86. semina cum porro distent, differre necessust
  87. intervalla vias conexus pondera plagas
  88. concursus motus; quae non animalia solum
  89. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  90. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  91. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  92. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  93. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  94. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  95. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  96. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  97. corpora consimili sint eius tincta colore;
  98. nullus enim color est omnino materiai
  99. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  100. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  101. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  102. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  103. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  104. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  105. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  106. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  107. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  108. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  109. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  110. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  111. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  112. immutabile enim quiddam superare necessest,
  113. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  114. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  115. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  116. proinde colore cave contingas semina rerum,
  117. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  118. Praeterea si nulla coloris principiis est
  119. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  120. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  121. propterea magni quod refert, semina quaeque
  122. cum quibus et quali positura contineantur
  123. et quos inter se dent motus accipiantque,
  124. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  125. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  126. marmoreo fieri possint candore repente,
  127. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  128. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  129. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  130. materies ubi permixta est illius et ordo
  131. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  132. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  133. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  134. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  135. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  136. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  137. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  138. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  139. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  140. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  141. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  142. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  143. aut alio in quovis uno puroque nitore
  144. dissimiles longe inter se variosque colores.
  145. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  146. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  147. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  148. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  149. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  150. principiis rerum non numquam causa colores,
  151. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  152. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  153. quippe etenim multo proclivius exorientur
  154. candida de nullo quam nigro nata colore
  155. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  156. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  157. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  158. scire licet quam sint nullo velata colore;
  159. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  160. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  161. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  162. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  163. quae sita cervices circum collumque coronat;
  164. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  165. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  166. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  167. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  168. consimili mutat ratione obversa colores;
  169. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  170. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  171. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  172. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  173. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  174. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  175. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  176. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  177. sed variis formis variantes edere tactus.
  178. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  179. est natura coloris et omnia principiorum
  180. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  181. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  182. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  183. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  184. ex albis album pinnis iactare colorem
  185. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  186. aut alio quovis uno varioque colore.
  187. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  188. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  189. evanescere paulatim stinguique colorem;
  190. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  191. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  192. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  193. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  194. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  195. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  196. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  197. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  198. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  199. scire licet quaedam tam constare orba colore
  200. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  201. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  202. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  203. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  204. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  205. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  206. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  207. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  208. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  209. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  210. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  211. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  212. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  213. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  214. concoctosque suo contractans perdere viro,
  215. propter eandem rem debent primordia rerum
  216. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  217. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  218. nec simili ratione saporem denique quemquam
  219. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  220. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,