De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. armat et in numerum pernice chorea
  2. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  3. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  4. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  5. propterea magnam armati matrem comitantur,
  6. aut quia significant divam praedicere ut armis
  7. ac virtute velint patriam defendere terram
  8. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  9. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  10. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  11. omnis enim per se divom natura necessest
  12. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  13. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  14. nam privata dolore omni, privata periclis,
  15. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  16. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  17. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  18. et quia multarum potitur primordia rerum,
  19. multa modis multis effert in lumina solis.
  20. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  21. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  22. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  23. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  24. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  25. religione animum turpi contingere parcat.
  26. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  27. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  28. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  29. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  30. dissimili vivont specie retinentque parentum
  31. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  32. tanta est in quovis genere herbae materiai
  33. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  34. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  35. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  36. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  37. dissimili perfecta figura principiorum.
  38. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  39. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  40. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  41. scintillasque agere ac late differre favillam.
  42. cetera consimili mentis ratione peragrans
  43. invenies igitur multarum semina rerum
  44. corpore celare et varias cohibere figuras.
  45. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  46. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  47. haec igitur variis debent constare figuris;
  48. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  49. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  50. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  51. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  52. conveniunt et res permixto semine constant.
  53. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  54. multa elementa vides multis communia verbis,
  55. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  56. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  57. non quo multa parum communis littera currat
  58. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  59. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  60. sic aliis in rebus item communia multa
  61. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  62. dissimili tamen inter se consistere summa
  63. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  64. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  65. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  66. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  67. semiferas hominum species existere et altos
  68. inter dum ramos egigni corpore vivo
  69. multaque conecti terrestria membra marinis,
  70. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  71. pascere naturam per terras omniparentis.
  72. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  73. seminibus certis certa genetrice creata
  74. conservare genus crescentia posse videmus.
  75. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  76. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  77. corpora discedunt conexaque convenientis
  78. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  79. reicere in terras naturam, multaque caecis
  80. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  81. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  82. vitalis motus consentire atque imitari.
  83. sed ne forte putes animalia sola teneri
  84. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  85. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  86. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  87. dissimili constare figura principiorum;
  88. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  89. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  90. semina cum porro distent, differre necessust
  91. intervalla vias conexus pondera plagas
  92. concursus motus; quae non animalia solum
  93. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  94. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  95. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  96. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis