De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  2. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  3. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  4. expediam: tu te dictis praebere memento.
  5. nam certe non inter se stipata cohaeret
  6. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  7. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  8. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  9. cum tamen incolumis videatur summa manere
  10. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  11. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  12. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  13. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  14. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  15. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  16. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  17. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  18. Si cessare putas rerum primordia posse
  19. cessandoque novos rerum progignere motus,
  20. avius a vera longe ratione vagaris.