De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  2. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  3. ingratos animos atque impia pectora volgi
  4. conterrere metu quae possint numine divae.
  5. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  6. munificat tacita mortalis muta salute,
  7. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  8. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  9. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  10. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  11. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  12. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  13. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  14. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  15. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  16. cum pueri circum puerum pernice chorea
  17. armat et in numerum pernice chorea
  18. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  19. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  20. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  21. propterea magnam armati matrem comitantur,
  22. aut quia significant divam praedicere ut armis
  23. ac virtute velint patriam defendere terram
  24. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  25. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  26. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  27. omnis enim per se divom natura necessest
  28. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  29. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  30. nam privata dolore omni, privata periclis,
  31. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  32. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  33. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  34. et quia multarum potitur primordia rerum,
  35. multa modis multis effert in lumina solis.
  36. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  37. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  38. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  39. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  40. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  41. religione animum turpi contingere parcat.
  42. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  43. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  44. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  45. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  46. dissimili vivont specie retinentque parentum
  47. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  48. tanta est in quovis genere herbae materiai
  49. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  50. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  51. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  52. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  53. dissimili perfecta figura principiorum.
  54. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  55. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  56. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  57. scintillasque agere ac late differre favillam.
  58. cetera consimili mentis ratione peragrans
  59. invenies igitur multarum semina rerum
  60. corpore celare et varias cohibere figuras.
  61. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  62. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  63. haec igitur variis debent constare figuris;
  64. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  65. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  66. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  67. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  68. conveniunt et res permixto semine constant.
  69. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  70. multa elementa vides multis communia verbis,
  71. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  72. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  73. non quo multa parum communis littera currat
  74. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  75. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  76. sic aliis in rebus item communia multa
  77. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  78. dissimili tamen inter se consistere summa
  79. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  80. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  81. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  82. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  83. semiferas hominum species existere et altos
  84. inter dum ramos egigni corpore vivo
  85. multaque conecti terrestria membra marinis,
  86. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  87. pascere naturam per terras omniparentis.
  88. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  89. seminibus certis certa genetrice creata
  90. conservare genus crescentia posse videmus.
  91. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  92. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  93. corpora discedunt conexaque convenientis
  94. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  95. reicere in terras naturam, multaque caecis
  96. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  97. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  98. vitalis motus consentire atque imitari.
  99. sed ne forte putes animalia sola teneri
  100. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  101. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  102. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  103. dissimili constare figura principiorum;
  104. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  105. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  106. semina cum porro distent, differre necessust
  107. intervalla vias conexus pondera plagas
  108. concursus motus; quae non animalia solum
  109. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  110. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  111. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  112. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  113. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  114. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  115. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  116. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  117. corpora consimili sint eius tincta colore;
  118. nullus enim color est omnino materiai
  119. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  120. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  121. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  122. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  123. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  124. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  125. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  126. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  127. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  128. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  129. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  130. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  131. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  132. immutabile enim quiddam superare necessest,
  133. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  134. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  135. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  136. proinde colore cave contingas semina rerum,
  137. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  138. Praeterea si nulla coloris principiis est
  139. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  140. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  141. propterea magni quod refert, semina quaeque
  142. cum quibus et quali positura contineantur