De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  2. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  3. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  4. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  5. significare volunt indignos esse putandos,
  6. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  7. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  8. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  9. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  10. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  11. ingratos animos atque impia pectora volgi
  12. conterrere metu quae possint numine divae.
  13. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  14. munificat tacita mortalis muta salute,
  15. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  16. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  17. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  18. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  19. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  20. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  21. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  22. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  23. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  24. cum pueri circum puerum pernice chorea
  25. armat et in numerum pernice chorea
  26. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  27. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  28. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  29. propterea magnam armati matrem comitantur,
  30. aut quia significant divam praedicere ut armis
  31. ac virtute velint patriam defendere terram
  32. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  33. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  34. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  35. omnis enim per se divom natura necessest
  36. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  37. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  38. nam privata dolore omni, privata periclis,
  39. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  40. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  41. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  42. et quia multarum potitur primordia rerum,
  43. multa modis multis effert in lumina solis.
  44. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  45. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  46. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  47. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  48. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  49. religione animum turpi contingere parcat.
  50. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  51. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  52. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  53. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  54. dissimili vivont specie retinentque parentum
  55. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  56. tanta est in quovis genere herbae materiai
  57. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  58. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  59. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  60. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  61. dissimili perfecta figura principiorum.
  62. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  63. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  64. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  65. scintillasque agere ac late differre favillam.
  66. cetera consimili mentis ratione peragrans
  67. invenies igitur multarum semina rerum
  68. corpore celare et varias cohibere figuras.
  69. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  70. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  71. haec igitur variis debent constare figuris;
  72. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  73. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  74. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  75. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  76. conveniunt et res permixto semine constant.
  77. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  78. multa elementa vides multis communia verbis,
  79. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  80. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  81. non quo multa parum communis littera currat
  82. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  83. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  84. sic aliis in rebus item communia multa
  85. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  86. dissimili tamen inter se consistere summa
  87. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  88. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  89. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  90. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  91. semiferas hominum species existere et altos
  92. inter dum ramos egigni corpore vivo
  93. multaque conecti terrestria membra marinis,
  94. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  95. pascere naturam per terras omniparentis.
  96. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  97. seminibus certis certa genetrice creata
  98. conservare genus crescentia posse videmus.
  99. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  100. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  101. corpora discedunt conexaque convenientis
  102. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  103. reicere in terras naturam, multaque caecis
  104. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  105. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  106. vitalis motus consentire atque imitari.
  107. sed ne forte putes animalia sola teneri
  108. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  109. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  110. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  111. dissimili constare figura principiorum;
  112. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  113. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  114. semina cum porro distent, differre necessust
  115. intervalla vias conexus pondera plagas
  116. concursus motus; quae non animalia solum
  117. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  118. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  119. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  120. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  121. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  122. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  123. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  124. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  125. corpora consimili sint eius tincta colore;
  126. nullus enim color est omnino materiai
  127. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  128. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  129. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  130. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  131. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  132. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  133. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  134. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  135. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  136. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  137. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  138. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  139. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  140. immutabile enim quiddam superare necessest,
  141. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  142. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  143. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  144. proinde colore cave contingas semina rerum,
  145. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  146. Praeterea si nulla coloris principiis est
  147. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  148. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  149. propterea magni quod refert, semina quaeque
  150. cum quibus et quali positura contineantur
  151. et quos inter se dent motus accipiantque,
  152. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  153. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  154. marmoreo fieri possint candore repente,
  155. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  156. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  157. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  158. materies ubi permixta est illius et ordo
  159. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  160. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  161. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  162. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  163. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  164. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  165. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  166. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  167. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  168. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  169. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  170. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  171. aut alio in quovis uno puroque nitore
  172. dissimiles longe inter se variosque colores.
  173. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  174. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  175. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  176. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  177. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  178. principiis rerum non numquam causa colores,
  179. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  180. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  181. quippe etenim multo proclivius exorientur
  182. candida de nullo quam nigro nata colore
  183. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  184. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  185. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  186. scire licet quam sint nullo velata colore;
  187. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  188. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  189. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  190. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  191. quae sita cervices circum collumque coronat;
  192. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  193. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  194. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  195. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  196. consimili mutat ratione obversa colores;
  197. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  198. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  199. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  200. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  201. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  202. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  203. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  204. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  205. sed variis formis variantes edere tactus.
  206. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  207. est natura coloris et omnia principiorum
  208. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  209. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  210. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  211. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  212. ex albis album pinnis iactare colorem
  213. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  214. aut alio quovis uno varioque colore.
  215. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  216. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  217. evanescere paulatim stinguique colorem;
  218. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  219. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  220. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  221. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  222. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  223. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  224. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  225. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  226. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  227. scire licet quaedam tam constare orba colore
  228. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  229. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  230. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  231. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  232. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  233. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  234. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  235. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  236. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  237. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  238. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  239. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  240. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  241. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  242. concoctosque suo contractans perdere viro,
  243. propter eandem rem debent primordia rerum
  244. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  245. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  246. nec simili ratione saporem denique quemquam
  247. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  248. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  249. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  250. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  251. inmortalia si volumus subiungere rebus
  252. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  253. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  254. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  255. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  256. principiis constare. neque id manufesta refutant
  257. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  258. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  259. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  260. quippe videre licet vivos existere vermes
  261. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  262. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  263. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  264. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  265. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  266. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  267. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  268. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  269. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  270. non alia longe ratione atque arida ligna
  271. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  272. iamne vides igitur magni primordia rerum
  273. referre in quali sint ordine quaeque locata
  274. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  275. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  276. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  277. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  278. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  279. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  280. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  281. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  282. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  283. sed magni referre ea primum quantula constent,
  284. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  285. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  286. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  287. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  288. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  289. antiquis ex ordinibus permota nova re
  290. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  291. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  292. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  293. * * *
  294. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  295. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  296. mollia mortali consistere corpore creta.
  297. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  298. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  299. aut similis totis animalibus esse putari.
  300. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  301. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  302. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  303. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  304. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  305. vitali ut possint consentire undique sensu.
  306. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  307. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  308. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  309. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  310. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  311. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  312. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  313. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  314. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  315. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  316. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  317. quatinus in pullos animalis vertier ova
  318. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  319. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  320. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  321. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  322. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  323. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  324. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  325. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  326. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  327. Principio nequeunt ullius corporis esse
  328. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  329. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  330. aere fluminibus terris terraque creatis,
  331. nec congressa modo vitalis convenientes
  332. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  333. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  334. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  335. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  336. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  337. dissoluuntur enim positurae principiorum
  338. et penitus motus vitales inpediuntur,
  339. donec materies omnis concussa per artus
  340. vitalis animae nodos a corpore solvit
  341. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  342. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  343. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  344. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  345. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  346. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  347. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  348. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  349. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  350. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  351. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  352. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  353. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  354. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  355. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  356. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  357. scire licet nullo primordia posse dolore
  358. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  359. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  360. corporibus, quorum motus novitate laborent
  361. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  362. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  363. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  364. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  365. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  366. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  367. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  368. multaque de rerum mixtura dicere callent
  369. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  370. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  371. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  372. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  373. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  374. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  375. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  376. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  377. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  378. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  379. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  380. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  381. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  382. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  383. umoris guttas mater cum terra recepit,
  384. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  385. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  386. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  387. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  388. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  389. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  390. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  391. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  392. nec sic interemit mors res ut materiai
  393. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  394. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  395. res ut convertant formas mutentque colores
  396. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  397. ut noscas referre earum primordia rerum
  398. cum quibus et quali positura contineantur
  399. et quos inter se dent motus accipiantque,
  400. neve putes aeterna penes residere potesse
  401. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  402. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  403. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  404. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  405. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  406. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  407. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  408. consimilis; verum positura discrepitant res.
  409. sic ipsis in rebus item iam materiai
  410. intervalla vias conexus pondera plagas
  411. concursus motus ordo positura figurae
  412. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  413. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  414. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  415. accedere et nova se species ostendere rerum.
  416. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  417. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  418. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  419. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  420. principio caeli clarum purumque colorem
  421. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  422. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  423. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  424. ex improviso si sint obiecta repente,
  425. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  426. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  427. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  428. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  429. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  430. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  431. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  432. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  433. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  434. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  435. infinita foris haec extra moenia mundi,
  436. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  437. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  438. Principio nobis in cunctas undique partis
  439. et latere ex utroque supra supterque per omne
  440. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  441. vociferatur, et elucet natura profundi.
  442. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  443. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  444. seminaque innumero numero summaque profunda
  445. multimodis volitent aeterno percita motu,
  446. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  447. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  448. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  449. sponte sua forte offensando semina rerum
  450. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  451. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  452. magnarum rerum fierent exordia semper,
  453. terrai maris et caeli generisque animantum.
  454. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  455. esse alios alibi congressus materiai,
  456. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  457. Praeterea cum materies est multa parata,
  458. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  459. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  460. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  461. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  462. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  463. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  464. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  465. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  466. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  467. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  468. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  469. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  470. sint genere. in primis animalibus indice mente
  471. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  472. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  473. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  474. qua propter caelum simili ratione fatendumst