De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  2. atque potestates, ita plurima principiorum
  3. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  4. Principio tellus habet in se corpora prima,
  5. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  6. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  7. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  8. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  9. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  10. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  11. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  12. montivago generi possit praebere ferarum.
  13. quare magna deum mater materque ferarum
  14. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  15. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  16. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  17. aeris in spatio magnam pendere docentes
  18. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  19. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  20. officiis debet molliri victa parentum.
  21. muralique caput summum cinxere corona,
  22. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  23. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  24. horrifice fertur divinae matris imago.
  25. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  26. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  27. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  28. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  29. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  30. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  31. significare volunt indignos esse putandos,
  32. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  33. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  34. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  35. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  36. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  37. ingratos animos atque impia pectora volgi
  38. conterrere metu quae possint numine divae.
  39. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  40. munificat tacita mortalis muta salute,
  41. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  42. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  43. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  44. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  45. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  46. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  47. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  48. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  49. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  50. cum pueri circum puerum pernice chorea
  51. armat et in numerum pernice chorea
  52. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  53. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  54. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  55. propterea magnam armati matrem comitantur,
  56. aut quia significant divam praedicere ut armis
  57. ac virtute velint patriam defendere terram
  58. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  59. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  60. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  61. omnis enim per se divom natura necessest
  62. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  63. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  64. nam privata dolore omni, privata periclis,
  65. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  66. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  67. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  68. et quia multarum potitur primordia rerum,
  69. multa modis multis effert in lumina solis.
  70. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  71. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  72. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  73. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  74. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  75. religione animum turpi contingere parcat.
  76. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  77. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  78. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  79. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  80. dissimili vivont specie retinentque parentum
  81. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  82. tanta est in quovis genere herbae materiai
  83. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  84. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  85. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  86. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  87. dissimili perfecta figura principiorum.
  88. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  89. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  90. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  91. scintillasque agere ac late differre favillam.
  92. cetera consimili mentis ratione peragrans
  93. invenies igitur multarum semina rerum
  94. corpore celare et varias cohibere figuras.
  95. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  96. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  97. haec igitur variis debent constare figuris;
  98. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  99. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  100. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  101. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  102. conveniunt et res permixto semine constant.
  103. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  104. multa elementa vides multis communia verbis,
  105. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  106. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  107. non quo multa parum communis littera currat
  108. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  109. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  110. sic aliis in rebus item communia multa
  111. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  112. dissimili tamen inter se consistere summa
  113. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  114. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  115. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  116. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  117. semiferas hominum species existere et altos
  118. inter dum ramos egigni corpore vivo
  119. multaque conecti terrestria membra marinis,
  120. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  121. pascere naturam per terras omniparentis.
  122. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  123. seminibus certis certa genetrice creata
  124. conservare genus crescentia posse videmus.
  125. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  126. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  127. corpora discedunt conexaque convenientis
  128. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  129. reicere in terras naturam, multaque caecis
  130. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  131. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  132. vitalis motus consentire atque imitari.
  133. sed ne forte putes animalia sola teneri
  134. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  135. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  136. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  137. dissimili constare figura principiorum;
  138. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  139. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  140. semina cum porro distent, differre necessust
  141. intervalla vias conexus pondera plagas
  142. concursus motus; quae non animalia solum
  143. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  144. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  145. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  146. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  147. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  148. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;