De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. convenit et memori mandatum mente tenere,
  2. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  3. quod genere ex uno consistat principiorum,
  4. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  5. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  6. atque potestates, ita plurima principiorum
  7. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  8. Principio tellus habet in se corpora prima,
  9. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  10. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  11. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  12. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  13. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  14. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  15. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  16. montivago generi possit praebere ferarum.
  17. quare magna deum mater materque ferarum
  18. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  19. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  20. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  21. aeris in spatio magnam pendere docentes
  22. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  23. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  24. officiis debet molliri victa parentum.
  25. muralique caput summum cinxere corona,
  26. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  27. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  28. horrifice fertur divinae matris imago.
  29. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  30. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  31. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  32. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  33. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  34. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  35. significare volunt indignos esse putandos,
  36. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  37. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  38. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  39. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  40. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  41. ingratos animos atque impia pectora volgi
  42. conterrere metu quae possint numine divae.
  43. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  44. munificat tacita mortalis muta salute,
  45. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  46. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  47. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  48. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  49. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  50. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  51. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  52. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  53. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  54. cum pueri circum puerum pernice chorea
  55. armat et in numerum pernice chorea
  56. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  57. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  58. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  59. propterea magnam armati matrem comitantur,
  60. aut quia significant divam praedicere ut armis
  61. ac virtute velint patriam defendere terram
  62. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  63. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  64. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  65. omnis enim per se divom natura necessest
  66. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  67. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  68. nam privata dolore omni, privata periclis,
  69. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  70. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  71. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  72. et quia multarum potitur primordia rerum,
  73. multa modis multis effert in lumina solis.
  74. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  75. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  76. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  77. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  78. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  79. religione animum turpi contingere parcat.
  80. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  81. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  82. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  83. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  84. dissimili vivont specie retinentque parentum
  85. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  86. tanta est in quovis genere herbae materiai
  87. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  88. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  89. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  90. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  91. dissimili perfecta figura principiorum.
  92. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  93. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  94. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  95. scintillasque agere ac late differre favillam.
  96. cetera consimili mentis ratione peragrans
  97. invenies igitur multarum semina rerum
  98. corpore celare et varias cohibere figuras.
  99. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  100. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  101. haec igitur variis debent constare figuris;
  102. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  103. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  104. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  105. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  106. conveniunt et res permixto semine constant.
  107. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  108. multa elementa vides multis communia verbis,
  109. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  110. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  111. non quo multa parum communis littera currat
  112. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  113. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  114. sic aliis in rebus item communia multa
  115. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  116. dissimili tamen inter se consistere summa
  117. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  118. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  119. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  120. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  121. semiferas hominum species existere et altos
  122. inter dum ramos egigni corpore vivo
  123. multaque conecti terrestria membra marinis,
  124. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  125. pascere naturam per terras omniparentis.
  126. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  127. seminibus certis certa genetrice creata
  128. conservare genus crescentia posse videmus.
  129. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  130. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  131. corpora discedunt conexaque convenientis
  132. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  133. reicere in terras naturam, multaque caecis
  134. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  135. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  136. vitalis motus consentire atque imitari.
  137. sed ne forte putes animalia sola teneri
  138. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  139. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  140. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  141. dissimili constare figura principiorum;
  142. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  143. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  144. semina cum porro distent, differre necessust
  145. intervalla vias conexus pondera plagas
  146. concursus motus; quae non animalia solum
  147. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  148. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  149. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  150. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  151. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  152. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  153. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  154. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  155. corpora consimili sint eius tincta colore;
  156. nullus enim color est omnino materiai
  157. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  158. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  159. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  160. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  161. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  162. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  163. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  164. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  165. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  166. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  167. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  168. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  169. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  170. immutabile enim quiddam superare necessest,
  171. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  172. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  173. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  174. proinde colore cave contingas semina rerum,
  175. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  176. Praeterea si nulla coloris principiis est
  177. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  178. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,