De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  2. nec porro rerum genitales auctificique
  3. motus perpetuo possunt servare creata.
  4. sic aequo geritur certamine principiorum
  5. ex infinito contractum tempore bellum.
  6. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  7. et superantur item. miscetur funere vagor,
  8. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  9. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  10. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  11. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  12. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  13. convenit et memori mandatum mente tenere,
  14. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  15. quod genere ex uno consistat principiorum,
  16. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  17. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  18. atque potestates, ita plurima principiorum
  19. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  20. Principio tellus habet in se corpora prima,
  21. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  22. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  23. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  24. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  25. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  26. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  27. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  28. montivago generi possit praebere ferarum.
  29. quare magna deum mater materque ferarum
  30. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  31. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  32. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  33. aeris in spatio magnam pendere docentes
  34. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  35. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  36. officiis debet molliri victa parentum.
  37. muralique caput summum cinxere corona,
  38. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  39. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  40. horrifice fertur divinae matris imago.
  41. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  42. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  43. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  44. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  45. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  46. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  47. significare volunt indignos esse putandos,
  48. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  49. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  50. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  51. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  52. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  53. ingratos animos atque impia pectora volgi
  54. conterrere metu quae possint numine divae.
  55. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  56. munificat tacita mortalis muta salute,
  57. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  58. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  59. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  60. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  61. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  62. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  63. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  64. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  65. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  66. cum pueri circum puerum pernice chorea
  67. armat et in numerum pernice chorea
  68. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  69. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  70. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  71. propterea magnam armati matrem comitantur,
  72. aut quia significant divam praedicere ut armis
  73. ac virtute velint patriam defendere terram
  74. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  75. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  76. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  77. omnis enim per se divom natura necessest
  78. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  79. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  80. nam privata dolore omni, privata periclis,
  81. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  82. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  83. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  84. et quia multarum potitur primordia rerum,
  85. multa modis multis effert in lumina solis.
  86. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  87. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  88. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  89. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  90. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  91. religione animum turpi contingere parcat.
  92. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  93. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  94. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  95. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  96. dissimili vivont specie retinentque parentum
  97. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  98. tanta est in quovis genere herbae materiai
  99. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  100. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  101. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  102. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  103. dissimili perfecta figura principiorum.
  104. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  105. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  106. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  107. scintillasque agere ac late differre favillam.
  108. cetera consimili mentis ratione peragrans
  109. invenies igitur multarum semina rerum
  110. corpore celare et varias cohibere figuras.
  111. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  112. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  113. haec igitur variis debent constare figuris;
  114. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  115. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  116. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  117. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  118. conveniunt et res permixto semine constant.
  119. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  120. multa elementa vides multis communia verbis,
  121. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  122. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  123. non quo multa parum communis littera currat
  124. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  125. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  126. sic aliis in rebus item communia multa
  127. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  128. dissimili tamen inter se consistere summa
  129. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  130. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  131. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  132. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  133. semiferas hominum species existere et altos
  134. inter dum ramos egigni corpore vivo
  135. multaque conecti terrestria membra marinis,
  136. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  137. pascere naturam per terras omniparentis.
  138. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  139. seminibus certis certa genetrice creata
  140. conservare genus crescentia posse videmus.
  141. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  142. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  143. corpora discedunt conexaque convenientis
  144. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  145. reicere in terras naturam, multaque caecis
  146. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  147. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  148. vitalis motus consentire atque imitari.
  149. sed ne forte putes animalia sola teneri
  150. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  151. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  152. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  153. dissimili constare figura principiorum;
  154. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  155. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  156. semina cum porro distent, differre necessust
  157. intervalla vias conexus pondera plagas
  158. concursus motus; quae non animalia solum
  159. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  160. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  161. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  162. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  163. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  164. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  165. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  166. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  167. corpora consimili sint eius tincta colore;
  168. nullus enim color est omnino materiai
  169. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.