De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  2. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  3. disiectare aestus diversi materiai,
  4. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  5. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  6. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  7. et res progigni et genitas procrescere posse.
  8. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  9. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  10. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  11. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  12. nec porro rerum genitales auctificique
  13. motus perpetuo possunt servare creata.
  14. sic aequo geritur certamine principiorum
  15. ex infinito contractum tempore bellum.
  16. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  17. et superantur item. miscetur funere vagor,
  18. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  19. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  20. quae non audierit mixtos vagitibus aegris