De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  2. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  3. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  4. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  5. disiectare aestus diversi materiai,
  6. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  7. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  8. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  9. et res progigni et genitas procrescere posse.
  10. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  11. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  12. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  13. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  14. nec porro rerum genitales auctificique
  15. motus perpetuo possunt servare creata.
  16. sic aequo geritur certamine principiorum
  17. ex infinito contractum tempore bellum.
  18. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  19. et superantur item. miscetur funere vagor,
  20. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  21. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  22. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  23. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  24. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  25. convenit et memori mandatum mente tenere,
  26. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  27. quod genere ex uno consistat principiorum,
  28. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  29. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  30. atque potestates, ita plurima principiorum
  31. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  32. Principio tellus habet in se corpora prima,
  33. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  34. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  35. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  36. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  37. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  38. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  39. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  40. montivago generi possit praebere ferarum.
  41. quare magna deum mater materque ferarum
  42. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  43. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  44. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  45. aeris in spatio magnam pendere docentes
  46. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  47. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  48. officiis debet molliri victa parentum.
  49. muralique caput summum cinxere corona,
  50. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  51. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  52. horrifice fertur divinae matris imago.
  53. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  54. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  55. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  56. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  57. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  58. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  59. significare volunt indignos esse putandos,
  60. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  61. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  62. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  63. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  64. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  65. ingratos animos atque impia pectora volgi
  66. conterrere metu quae possint numine divae.
  67. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  68. munificat tacita mortalis muta salute,
  69. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  70. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  71. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  72. hic armata manus, Curetas nomine Grai