De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  2. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  3. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  4. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  5. disiectare aestus diversi materiai,
  6. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  7. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  8. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  9. et res progigni et genitas procrescere posse.
  10. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  11. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  12. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  13. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  14. nec porro rerum genitales auctificique
  15. motus perpetuo possunt servare creata.
  16. sic aequo geritur certamine principiorum
  17. ex infinito contractum tempore bellum.
  18. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  19. et superantur item. miscetur funere vagor,
  20. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  21. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  22. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  23. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  24. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  25. convenit et memori mandatum mente tenere,
  26. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  27. quod genere ex uno consistat principiorum,
  28. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  29. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  30. atque potestates, ita plurima principiorum
  31. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  32. Principio tellus habet in se corpora prima,
  33. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  34. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  35. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  36. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.