De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  2. infidi maris insidias virisque dolumque
  3. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  4. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  5. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  6. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  7. disiectare aestus diversi materiai,
  8. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  9. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  10. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  11. et res progigni et genitas procrescere posse.
  12. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  13. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  14. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  15. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  16. nec porro rerum genitales auctificique
  17. motus perpetuo possunt servare creata.
  18. sic aequo geritur certamine principiorum
  19. ex infinito contractum tempore bellum.
  20. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum