De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  2. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  3. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  4. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  5. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  6. non radii solis neque lucida tela diei
  7. discutiant, sed naturae species ratioque.
  8. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  9. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  10. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  11. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  12. expediam: tu te dictis praebere memento.
  13. nam certe non inter se stipata cohaeret
  14. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  15. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  16. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  17. cum tamen incolumis videatur summa manere
  18. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  19. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  20. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  21. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  22. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  23. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  24. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  25. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  26. Si cessare putas rerum primordia posse
  27. cessandoque novos rerum progignere motus,
  28. avius a vera longe ratione vagaris.
  29. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  30. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  31. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  32. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  33. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  34. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  35. et quo iactari magis omnia materiai
  36. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  37. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  38. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  39. inmensumque patere in cunctas undique partis
  40. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  41. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  42. reddita corporibus primis per inane profundum,
  43. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  44. partim intervallis magnis confulta resultant,
  45. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  46. et quae cumque magis condenso conciliatu
  47. exiguis intervallis convecta resultant,
  48. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  49. haec validas saxi radices et fera ferri
  50. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  51. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  52. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  53. in magnis intervallis; haec aera rarum
  54. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  55. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  56. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  57. consociare etiam motus potuere recepta.
  58. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  59. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  60. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  61. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  62. multa minuta modis multis per inane videbis
  63. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  64. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  65. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  66. conciliis et discidiis exercita crebris;
  67. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  68. quale sit in magno iactari semper inani.
  69. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  70. exemplare dare et vestigia notitiai.
  71. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  72. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  73. quod tales turbae motus quoque materiai
  74. significant clandestinos caecosque subesse.
  75. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  76. commutare viam retroque repulsa reverti
  77. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  78. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  79. prima moventur enim per se primordia rerum,
  80. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  81. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  82. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  83. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  84. sic a principiis ascendit motus et exit
  85. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  86. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  87. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  88. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  89. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  90. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  91. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  92. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  93. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  94. convestire sua perfundens omnia luce,
  95. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  96. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  97. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  98. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  99. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  100. sed complexa meant inter se conque globata;
  101. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  102. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  103. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  104. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  105. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  106. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  107. debent ni mirum praecellere mobilitate
  108. et multo citius ferri quam lumina solis
  109. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  110. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  111. * * *
  112. nec persectari primordia singula quaeque,
  113. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  114. At quidam contra haec, ignari materiai,
  115. naturam non posse deum sine numine reddunt
  116. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  117. tempora mutare annorum frugesque creare
  118. et iam cetera, mortalis quae suadet adire