De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  2. unde ea progigni possit concepta, creari
  3. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  4. quippe etenim sumant alii finita per omne
  5. corpora iactari unius genitalia rei,
  6. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  7. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  8. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  9. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  10. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  11. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  12. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  13. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  14. infidi maris insidias virisque dolumque
  15. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  16. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  17. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  18. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  19. disiectare aestus diversi materiai,
  20. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  21. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  22. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  23. et res progigni et genitas procrescere posse.
  24. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  25. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  26. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  27. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  28. nec porro rerum genitales auctificique
  29. motus perpetuo possunt servare creata.
  30. sic aequo geritur certamine principiorum
  31. ex infinito contractum tempore bellum.
  32. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  33. et superantur item. miscetur funere vagor,
  34. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  35. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  36. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  37. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  38. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  39. convenit et memori mandatum mente tenere,
  40. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  41. quod genere ex uno consistat principiorum,
  42. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  43. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  44. atque potestates, ita plurima principiorum
  45. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  46. Principio tellus habet in se corpora prima,
  47. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  48. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  49. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  50. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  51. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  52. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  53. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  54. montivago generi possit praebere ferarum.
  55. quare magna deum mater materque ferarum
  56. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  57. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  58. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  59. aeris in spatio magnam pendere docentes
  60. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  61. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  62. officiis debet molliri victa parentum.
  63. muralique caput summum cinxere corona,
  64. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  65. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  66. horrifice fertur divinae matris imago.
  67. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  68. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  69. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  70. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  71. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  72. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  73. significare volunt indignos esse putandos,
  74. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  75. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  76. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  77. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  78. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  79. ingratos animos atque impia pectora volgi
  80. conterrere metu quae possint numine divae.
  81. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  82. munificat tacita mortalis muta salute,
  83. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  84. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  85. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  86. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  87. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  88. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  89. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  90. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  91. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  92. cum pueri circum puerum pernice chorea
  93. armat et in numerum pernice chorea
  94. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  95. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  96. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  97. propterea magnam armati matrem comitantur,
  98. aut quia significant divam praedicere ut armis
  99. ac virtute velint patriam defendere terram
  100. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  101. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  102. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  103. omnis enim per se divom natura necessest
  104. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  105. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  106. nam privata dolore omni, privata periclis,
  107. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  108. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  109. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  110. et quia multarum potitur primordia rerum,
  111. multa modis multis effert in lumina solis.
  112. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  113. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  114. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  115. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  116. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  117. religione animum turpi contingere parcat.
  118. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  119. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  120. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  121. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  122. dissimili vivont specie retinentque parentum
  123. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  124. tanta est in quovis genere herbae materiai
  125. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  126. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  127. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  128. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  129. dissimili perfecta figura principiorum.
  130. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  131. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  132. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  133. scintillasque agere ac late differre favillam.
  134. cetera consimili mentis ratione peragrans
  135. invenies igitur multarum semina rerum
  136. corpore celare et varias cohibere figuras.
  137. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  138. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  139. haec igitur variis debent constare figuris;
  140. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  141. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  142. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  143. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  144. conveniunt et res permixto semine constant.
  145. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  146. multa elementa vides multis communia verbis,
  147. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  148. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  149. non quo multa parum communis littera currat
  150. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  151. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  152. sic aliis in rebus item communia multa
  153. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  154. dissimili tamen inter se consistere summa
  155. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  156. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  157. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  158. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  159. semiferas hominum species existere et altos
  160. inter dum ramos egigni corpore vivo
  161. multaque conecti terrestria membra marinis,
  162. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  163. pascere naturam per terras omniparentis.
  164. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  165. seminibus certis certa genetrice creata
  166. conservare genus crescentia posse videmus.
  167. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  168. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  169. corpora discedunt conexaque convenientis
  170. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  171. reicere in terras naturam, multaque caecis
  172. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  173. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  174. vitalis motus consentire atque imitari.
  175. sed ne forte putes animalia sola teneri
  176. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  177. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  178. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  179. dissimili constare figura principiorum;
  180. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  181. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  182. semina cum porro distent, differre necessust
  183. intervalla vias conexus pondera plagas
  184. concursus motus; quae non animalia solum
  185. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  186. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  187. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  188. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  189. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  190. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  191. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  192. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  193. corpora consimili sint eius tincta colore;
  194. nullus enim color est omnino materiai
  195. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  196. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  197. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  198. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  199. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  200. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  201. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  202. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  203. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  204. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  205. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  206. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  207. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  208. immutabile enim quiddam superare necessest,