De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. * * *
  2. nec persectari primordia singula quaeque,
  3. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  4. At quidam contra haec, ignari materiai,
  5. naturam non posse deum sine numine reddunt
  6. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  7. tempora mutare annorum frugesque creare
  8. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  9. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  10. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  11. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  12. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  13. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  14. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  15. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  16. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  17. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  18. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  19. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  20. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  21. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  22. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  23. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  24. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  25. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  26. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  27. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  28. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  29. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  30. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  31. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  32. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  33. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  34. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  35. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  36. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  37. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  38. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  39. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  40. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  41. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  42. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  43. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  44. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  45. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  46. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  47. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  48. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  49. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  50. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  51. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  52. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  53. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  54. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  55. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  56. incertisque locis spatio depellere paulum,
  57. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  58. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  59. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  60. nec foret offensus natus nec plaga creata
  61. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  62. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  63. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  64. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  65. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  66. avius a vera longe ratione recedit.
  67. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  68. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  69. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  70. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  71. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  72. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  73. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  74. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  75. omnia qua propter debent per inane quietum
  76. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  77. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  78. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  79. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  80. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  81. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  82. obliquos videamur et id res vera refutet.
  83. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  84. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  85. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  86. sed nihil omnino recta regione viai
  87. declinare quis est qui possit cernere sese?
  88. Denique si semper motu conectitur omnis
  89. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  90. nec declinando faciunt primordia motus
  91. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  92. ex infinito ne causam causa sequatur,
  93. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  94. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  95. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  96. declinamus item motus nec tempore certo
  97. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  98. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  99. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  100. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  101. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  102. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  103. omnis enim totum per corpus materiai
  104. copia conciri debet, concita per artus
  105. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  106. ut videas initum motus a corde creari
  107. ex animique voluntate id procedere primum,
  108. inde dari porro per totum corpus et artus.
  109. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  110. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  111. nam tum materiem totius corporis omnem
  112. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  113. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  114. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  115. pellat et invitos cogat procedere saepe
  116. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  117. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  118. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  119. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  120. et proiecta refrenatur retroque residit.
  121. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  122. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  123. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  124. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  125. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  126. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  127. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  128. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  129. id facit exiguum clinamen principiorum
  130. nec regione loci certa nec tempore certo.
  131. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  132. copia nec porro maioribus intervallis;
  133. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  134. qua propter quo nunc in motu principiorum
  135. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  136. et post haec semper simili ratione ferentur,
  137. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  138. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  139. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  140. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  141. nam neque quo possit genus ullum materiai
  142. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  143. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  144. naturam rerum mutare et vertere motus.
  145. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  146. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  147. summa tamen summa videatur stare quiete,
  148. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  149. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  150. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  151. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  152. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  153. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  154. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  155. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  156. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  157. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  158. omnia quae nobis longe confusa videntur
  159. et velut in viridi candor consistere colli.
  160. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  161. camporum complent belli simulacra cientes,
  162. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  163. aere renidescit tellus supterque virum vi
  164. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  165. icti reiectant voces ad sidera mundi
  166. et circum volitant equites mediosque repente
  167. tramittunt valido quatientes impete campos;
  168. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  169. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  170. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  171. qualia sint et quam longe distantia formis,
  172. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  173. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  174. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  175. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  176. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  177. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  178. esse pari filo similique adfecta figura.
  179. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  180. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  181. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  182. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  183. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  184. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  185. invenies tamen inter se differre figuris.
  186. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  187. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  188. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  189. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  190. turicremas propter mactatus concidit aras
  191. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  192. at mater viridis saltus orbata peragrans
  193. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  194. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  195. conspicere amissum fetum, completque querellis
  196. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  197. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  198. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  199. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  200. oblectare animum subitamque avertere curam,
  201. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  202. derivare queunt animum curaque levare;
  203. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  204. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  205. cornigeras norunt matres agnique petulci
  206. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  207. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  208. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  209. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  210. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  211. concharumque genus parili ratione videmus
  212. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  213. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  214. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  215. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  216. unius ad certam formam primordia rerum,
  217. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  218. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  219. quare fulmineus multo penetralior ignis
  220. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  221. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  222. subtilem magis e parvis constare figuris
  223. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  224. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  225. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  226. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  227. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  228. et quamvis subito per colum vina videmus
  229. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  230. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  231. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  232. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  233. inter se possint primordia singula quaeque
  234. singula per cuiusque foramina permanare.
  235. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  236. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  237. at contra taetra absinthi natura ferique
  238. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  239. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  240. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  241. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  242. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  243. proptereaque solere vias rescindere nostris
  244. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  245. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  246. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  247. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  248. horrorem constare elementis levibus aeque
  249. ac musaea mele, per chordas organici quae
  250. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  251. neu simili penetrare putes primordia forma
  252. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  253. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  254. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  255. neve bonos rerum simili constare colores
  256. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  257. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  258. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  259. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  260. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  261. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  262. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  263. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  264. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  265. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  266. titillare magis sensus quam laedere possint,
  267. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  268. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  269. dissimili dentata modo conpungere sensus
  270. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  271. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  272. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  273. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  274. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  275. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  276. semina confundunt inter se concita sensum;
  277. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  278. tute tibi partem ferias atque experiare.
  279. qua propter longe formas distare necessest
  280. principiis, varios quae possint edere sensus.
  281. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  282. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  283. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  284. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  285. prima acie constant ictus contemnere sueta
  286. et validi silices ac duri robora ferri
  287. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  288. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  289. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  290. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  291. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  292. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  293. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  294. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  295. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  296. at non esse tamen perplexis indupedita,
  297. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  298. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  299. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  300. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  301. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  302. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  303. * * *
  304. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  305. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  306. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  307. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  308. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  309. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  310. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  311. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  312. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  313. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  314. linquit enim supera taetri primordia viri,
  315. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  316. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  317. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  318. finita variare figurarum ratione.
  319. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  320. esse infinito debebunt corporis auctu.
  321. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  322. corporis inter se multum variare figurae
  323. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  324. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  325. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  326. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  327. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  328. formai speciem totius corporis eius,
  329. quod super est, si forte voles variare figuras,
  330. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  331. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  332. si tu forte voles etiam variare figuras.
  333. ergo formarum novitatem corporis augmen
  334. subsequitur. quare non est ut credere possis
  335. esse infinitis distantia semina formis,
  336. ne quaedam cogas inmani maximitate
  337. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  338. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  339. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  340. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  341. saecla novo rerum superata colore iacerent
  342. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  343. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  344. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  345. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  346. cedere item retro possent in deteriores
  347. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  348. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  349. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  350. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  351. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  352. materiem quoque finitis differe figuris.
  353. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  354. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  355. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  356. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  357. ergo finita distant ratione creata,
  358. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  359. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  360. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  361. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  362. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  363. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  364. formarum finita, necesse est quae similes sint
  365. esse infinitas aut summam materiai
  366. finitam constare, id quod non esse probavi.
  367. * * *
  368. versibus ostendam corpuscula materiai
  369. ex infinito summam rerum usque tenere
  370. undique protelo plagarum continuato.
  371. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  372. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  373. at regione locoque alio terrisque remotis
  374. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  375. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  376. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  377. milibus e multis vallo munitur eburno,
  378. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  379. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  380. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  381. unica res quaedem nativo corpore sola,
  382. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  383. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  384. unde ea progigni possit concepta, creari
  385. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  386. quippe etenim sumant alii finita per omne
  387. corpora iactari unius genitalia rei,
  388. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  389. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  390. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  391. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  392. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  393. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  394. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  395. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  396. infidi maris insidias virisque dolumque
  397. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  398. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  399. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  400. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  401. disiectare aestus diversi materiai,
  402. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  403. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  404. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  405. et res progigni et genitas procrescere posse.
  406. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  407. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  408. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  409. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  410. nec porro rerum genitales auctificique
  411. motus perpetuo possunt servare creata.
  412. sic aequo geritur certamine principiorum
  413. ex infinito contractum tempore bellum.
  414. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  415. et superantur item. miscetur funere vagor,
  416. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  417. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  418. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  419. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  420. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  421. convenit et memori mandatum mente tenere,
  422. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  423. quod genere ex uno consistat principiorum,
  424. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  425. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  426. atque potestates, ita plurima principiorum
  427. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  428. Principio tellus habet in se corpora prima,
  429. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  430. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  431. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  432. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  433. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  434. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  435. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  436. montivago generi possit praebere ferarum.
  437. quare magna deum mater materque ferarum
  438. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  439. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  440. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  441. aeris in spatio magnam pendere docentes
  442. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  443. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  444. officiis debet molliri victa parentum.
  445. muralique caput summum cinxere corona,
  446. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  447. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  448. horrifice fertur divinae matris imago.
  449. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  450. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  451. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  452. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  453. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  454. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  455. significare volunt indignos esse putandos,
  456. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  457. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  458. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  459. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  460. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  461. ingratos animos atque impia pectora volgi
  462. conterrere metu quae possint numine divae.
  463. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  464. munificat tacita mortalis muta salute,
  465. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  466. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  467. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  468. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  469. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  470. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  471. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  472. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  473. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  474. cum pueri circum puerum pernice chorea
  475. armat et in numerum pernice chorea
  476. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  477. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  478. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  479. propterea magnam armati matrem comitantur,
  480. aut quia significant divam praedicere ut armis
  481. ac virtute velint patriam defendere terram
  482. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  483. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  484. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  485. omnis enim per se divom natura necessest
  486. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  487. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  488. nam privata dolore omni, privata periclis,
  489. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  490. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  491. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  492. et quia multarum potitur primordia rerum,
  493. multa modis multis effert in lumina solis.
  494. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  495. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  496. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  497. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  498. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  499. religione animum turpi contingere parcat.
  500. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  501. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  502. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  503. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  504. dissimili vivont specie retinentque parentum
  505. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  506. tanta est in quovis genere herbae materiai
  507. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  508. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  509. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  510. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  511. dissimili perfecta figura principiorum.
  512. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  513. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  514. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  515. scintillasque agere ac late differre favillam.
  516. cetera consimili mentis ratione peragrans
  517. invenies igitur multarum semina rerum
  518. corpore celare et varias cohibere figuras.
  519. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  520. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  521. haec igitur variis debent constare figuris;
  522. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  523. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  524. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  525. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  526. conveniunt et res permixto semine constant.
  527. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  528. multa elementa vides multis communia verbis,
  529. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  530. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  531. non quo multa parum communis littera currat
  532. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  533. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  534. sic aliis in rebus item communia multa
  535. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  536. dissimili tamen inter se consistere summa
  537. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  538. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  539. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  540. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  541. semiferas hominum species existere et altos
  542. inter dum ramos egigni corpore vivo
  543. multaque conecti terrestria membra marinis,
  544. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  545. pascere naturam per terras omniparentis.
  546. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  547. seminibus certis certa genetrice creata
  548. conservare genus crescentia posse videmus.
  549. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  550. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  551. corpora discedunt conexaque convenientis
  552. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  553. reicere in terras naturam, multaque caecis
  554. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  555. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  556. vitalis motus consentire atque imitari.
  557. sed ne forte putes animalia sola teneri
  558. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  559. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  560. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  561. dissimili constare figura principiorum;
  562. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  563. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  564. semina cum porro distent, differre necessust
  565. intervalla vias conexus pondera plagas
  566. concursus motus; quae non animalia solum
  567. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  568. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  569. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  570. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  571. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  572. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  573. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  574. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  575. corpora consimili sint eius tincta colore;
  576. nullus enim color est omnino materiai
  577. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  578. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  579. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  580. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  581. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  582. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  583. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  584. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  585. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  586. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  587. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  588. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  589. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  590. immutabile enim quiddam superare necessest,
  591. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  592. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  593. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  594. proinde colore cave contingas semina rerum,
  595. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  596. Praeterea si nulla coloris principiis est
  597. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  598. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  599. propterea magni quod refert, semina quaeque
  600. cum quibus et quali positura contineantur
  601. et quos inter se dent motus accipiantque,
  602. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  603. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  604. marmoreo fieri possint candore repente,
  605. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  606. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  607. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  608. materies ubi permixta est illius et ordo
  609. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  610. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  611. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  612. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  613. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  614. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  615. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  616. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  617. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  618. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  619. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  620. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  621. aut alio in quovis uno puroque nitore
  622. dissimiles longe inter se variosque colores.
  623. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  624. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  625. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  626. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  627. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  628. principiis rerum non numquam causa colores,
  629. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  630. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  631. quippe etenim multo proclivius exorientur
  632. candida de nullo quam nigro nata colore
  633. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  634. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  635. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  636. scire licet quam sint nullo velata colore;
  637. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  638. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  639. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  640. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  641. quae sita cervices circum collumque coronat;
  642. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  643. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  644. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  645. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  646. consimili mutat ratione obversa colores;
  647. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  648. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  649. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  650. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  651. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  652. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  653. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  654. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  655. sed variis formis variantes edere tactus.
  656. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  657. est natura coloris et omnia principiorum
  658. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  659. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  660. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  661. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  662. ex albis album pinnis iactare colorem
  663. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  664. aut alio quovis uno varioque colore.
  665. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  666. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  667. evanescere paulatim stinguique colorem;
  668. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  669. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  670. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  671. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  672. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  673. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  674. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  675. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  676. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  677. scire licet quaedam tam constare orba colore
  678. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  679. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  680. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  681. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  682. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  683. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  684. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  685. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  686. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  687. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  688. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  689. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  690. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  691. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  692. concoctosque suo contractans perdere viro,
  693. propter eandem rem debent primordia rerum
  694. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  695. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  696. nec simili ratione saporem denique quemquam
  697. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  698. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  699. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  700. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  701. inmortalia si volumus subiungere rebus
  702. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  703. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  704. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  705. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  706. principiis constare. neque id manufesta refutant
  707. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  708. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  709. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  710. quippe videre licet vivos existere vermes
  711. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  712. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  713. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  714. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  715. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  716. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  717. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  718. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  719. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  720. non alia longe ratione atque arida ligna
  721. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  722. iamne vides igitur magni primordia rerum
  723. referre in quali sint ordine quaeque locata
  724. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  725. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  726. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  727. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  728. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  729. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  730. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  731. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  732. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  733. sed magni referre ea primum quantula constent,
  734. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  735. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  736. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  737. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  738. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  739. antiquis ex ordinibus permota nova re
  740. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  741. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  742. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  743. * * *
  744. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  745. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  746. mollia mortali consistere corpore creta.
  747. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  748. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  749. aut similis totis animalibus esse putari.
  750. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  751. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  752. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  753. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  754. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  755. vitali ut possint consentire undique sensu.
  756. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  757. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  758. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  759. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  760. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  761. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  762. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  763. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  764. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  765. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  766. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  767. quatinus in pullos animalis vertier ova
  768. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  769. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  770. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  771. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  772. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  773. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  774. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  775. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  776. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  777. Principio nequeunt ullius corporis esse
  778. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  779. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  780. aere fluminibus terris terraque creatis,
  781. nec congressa modo vitalis convenientes
  782. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  783. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  784. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  785. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  786. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  787. dissoluuntur enim positurae principiorum
  788. et penitus motus vitales inpediuntur,
  789. donec materies omnis concussa per artus
  790. vitalis animae nodos a corpore solvit
  791. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  792. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  793. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  794. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  795. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  796. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  797. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  798. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  799. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  800. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  801. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  802. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  803. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  804. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  805. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  806. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  807. scire licet nullo primordia posse dolore
  808. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  809. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  810. corporibus, quorum motus novitate laborent
  811. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  812. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  813. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  814. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  815. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  816. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  817. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  818. multaque de rerum mixtura dicere callent
  819. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  820. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  821. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  822. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  823. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  824. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  825. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  826. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  827. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  828. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  829. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  830. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  831. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  832. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  833. umoris guttas mater cum terra recepit,
  834. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  835. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  836. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  837. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  838. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  839. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  840. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  841. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  842. nec sic interemit mors res ut materiai
  843. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  844. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  845. res ut convertant formas mutentque colores
  846. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  847. ut noscas referre earum primordia rerum
  848. cum quibus et quali positura contineantur
  849. et quos inter se dent motus accipiantque,
  850. neve putes aeterna penes residere potesse
  851. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  852. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  853. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  854. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  855. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  856. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  857. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  858. consimilis; verum positura discrepitant res.
  859. sic ipsis in rebus item iam materiai
  860. intervalla vias conexus pondera plagas
  861. concursus motus ordo positura figurae
  862. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  863. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  864. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  865. accedere et nova se species ostendere rerum.
  866. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  867. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  868. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  869. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  870. principio caeli clarum purumque colorem
  871. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  872. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  873. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  874. ex improviso si sint obiecta repente,
  875. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  876. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  877. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  878. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  879. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  880. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  881. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  882. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  883. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  884. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  885. infinita foris haec extra moenia mundi,
  886. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  887. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  888. Principio nobis in cunctas undique partis
  889. et latere ex utroque supra supterque per omne
  890. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  891. vociferatur, et elucet natura profundi.
  892. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  893. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  894. seminaque innumero numero summaque profunda
  895. multimodis volitent aeterno percita motu,
  896. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  897. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  898. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  899. sponte sua forte offensando semina rerum
  900. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  901. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  902. magnarum rerum fierent exordia semper,
  903. terrai maris et caeli generisque animantum.
  904. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  905. esse alios alibi congressus materiai,
  906. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  907. Praeterea cum materies est multa parata,
  908. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  909. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  910. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  911. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  912. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  913. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  914. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  915. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  916. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  917. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  918. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  919. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  920. sint genere. in primis animalibus indice mente
  921. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  922. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  923. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  924. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  925. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  926. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  927. quando quidem vitae depactus terminus alte
  928. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  929. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  930. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  931. libera continuo, dominis privata superbis,
  932. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  933. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  934. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  935. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  936. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  937. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  938. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  939. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  940. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  941. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  942. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  943. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  944. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  945. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  946. primigenum maris et terrae solisque coortum
  947. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  948. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  949. unde mare et terrae possent augescere et unde
  950. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  951. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  952. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  953. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  954. umor ad umorem, terreno corpore terra
  955. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  956. donique ad extremum crescendi perfica finem
  957. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  958. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  959. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  960. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  961. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  962. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  963. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  964. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  965. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  966. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  967. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  968. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  969. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  970. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  971. inde minutatim vires et robur adultum
  972. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  973. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  974. et quo latior est, in cunctas undique partis
  975. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  976. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  977. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  978. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  979. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  980. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  981. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  982. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  983. corpora conficere et plagis infesta domare.
  984. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  985. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  986. omnia debet enim cibus integrare novando
  987. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  988. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  989. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  990. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  991. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  992. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  993. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  994. aurea de caelo demisit funis in arva
  995. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  996. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  997. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  998. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  999. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  1000. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  1001. conterimusque boves et viris agricolarum,
  1002. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  1003. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  1004. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  1005. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  1006. et cum tempora temporibus praesentia confert
  1007. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  1008. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  1009. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  1010. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  1011. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  1012. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  1013. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  1014. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur
  67. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  68. unde homines dum se falso terrore coacti
  69. effugisse volunt longe longeque remosse,
  70. sanguine civili rem conflant divitiasque
  71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  72. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  73. et consanguineum mensas odere timentque.
  74. consimili ratione ab eodem saepe timore
  75. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  76. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  77. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  78. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  79. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  80. percipit humanos odium lucisque videndae,
  81. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  82. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  83. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  84. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  85. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  86. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  87. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  88. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  89. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  90. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  91. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  92. non radii solis neque lucida tela diei
  93. discutiant, sed naturae species ratioque.
  94. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  95. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  96. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  97. atque oculei partes animantis totius extant.
  98. ---
  99. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  100. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  101. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  102. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  103. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse