De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  2. formarum finita, necesse est quae similes sint
  3. esse infinitas aut summam materiai
  4. finitam constare, id quod non esse probavi.
  5. * * *
  6. versibus ostendam corpuscula materiai
  7. ex infinito summam rerum usque tenere
  8. undique protelo plagarum continuato.
  9. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  10. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  11. at regione locoque alio terrisque remotis
  12. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  13. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  14. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  15. milibus e multis vallo munitur eburno,
  16. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  17. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  18. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  19. unica res quaedem nativo corpore sola,
  20. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  21. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  22. unde ea progigni possit concepta, creari
  23. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  24. quippe etenim sumant alii finita per omne
  25. corpora iactari unius genitalia rei,
  26. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  27. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  28. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  29. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  30. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  31. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  32. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  33. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  34. infidi maris insidias virisque dolumque
  35. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  36. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  37. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  38. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  39. disiectare aestus diversi materiai,
  40. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  41. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  42. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  43. et res progigni et genitas procrescere posse.
  44. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  45. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  46. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  47. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  48. nec porro rerum genitales auctificique
  49. motus perpetuo possunt servare creata.
  50. sic aequo geritur certamine principiorum
  51. ex infinito contractum tempore bellum.
  52. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  53. et superantur item. miscetur funere vagor,
  54. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  55. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  56. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  57. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  58. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  59. convenit et memori mandatum mente tenere,
  60. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  61. quod genere ex uno consistat principiorum,
  62. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  63. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  64. atque potestates, ita plurima principiorum
  65. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  66. Principio tellus habet in se corpora prima,
  67. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  68. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  69. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  70. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  71. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  72. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  73. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  74. montivago generi possit praebere ferarum.
  75. quare magna deum mater materque ferarum
  76. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  77. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  78. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  79. aeris in spatio magnam pendere docentes
  80. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  81. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  82. officiis debet molliri victa parentum.
  83. muralique caput summum cinxere corona,
  84. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  85. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  86. horrifice fertur divinae matris imago.
  87. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  88. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  89. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  90. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  91. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  92. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  93. significare volunt indignos esse putandos,
  94. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  95. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  96. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  97. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  98. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  99. ingratos animos atque impia pectora volgi
  100. conterrere metu quae possint numine divae.
  101. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  102. munificat tacita mortalis muta salute,
  103. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  104. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  105. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  106. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  107. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  108. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  109. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  110. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  111. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  112. cum pueri circum puerum pernice chorea
  113. armat et in numerum pernice chorea
  114. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  115. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  116. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  117. propterea magnam armati matrem comitantur,
  118. aut quia significant divam praedicere ut armis