De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  2. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  3. ergo finita distant ratione creata,
  4. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  5. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  6. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  7. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  8. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  9. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  10. formarum finita, necesse est quae similes sint
  11. esse infinitas aut summam materiai
  12. finitam constare, id quod non esse probavi.
  13. * * *
  14. versibus ostendam corpuscula materiai
  15. ex infinito summam rerum usque tenere
  16. undique protelo plagarum continuato.
  17. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  18. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  19. at regione locoque alio terrisque remotis
  20. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;